Title: Hesiodi Carmina
Author: Hesiod
Editor: Ambroise Firmin-Didot
Release date: October 18, 2016 [eBook #53315]
Language: Latin
Credits: Produced by Carolus Raeticus
For the creation of this e-book the following text has been used:
All changes applied by the Transcriber to the Latin text are explained in the footnotes marked as "[TR1]", "[TR2]", etc. Footnotes not marked by a preceding "TR" belong to the original text.
Excerpt from the Præfatio:
Gœttlingianus HESIODI textus quinquaginta emendationes in Theogonia, viginti quinque in Scuto Herculis a nobis receptas egregiæ Hermanni recensioni debet. Quum de prisca Theogoniæ forma hodiernæque origine nihil constet,[1] versus longioresve locos transponere, quomodo Hermannus hic illic faciendum docet, ausi non sumus, sed satis habuimus uncis includere, quæ, quo loco hodie leguntur, carminis tenorem interrumpunt, sive dispositionis hodierna antiquioris, sive variarum recensionum, sive interpolationum vestigia sint. Quod ad Scutum attinet, lectores ad egregiam Hermanni disputationem de triplici huius poematis recensione remittamus oportet. Carminis enim intellectui commodoque legentium male consultum fuisset, si nulla addita adnotatione textum dispositioni a viro doctissimo propositæ adaptare voluissemus.[2] De tertii, quod superest, poematis Hesiodei natura Lehrsius frater dilectus Quæstionum epicarum a. 1837 editarum dissertatione tertia novam exposuit sententiam, quæ, quamvis minus probata a nonnullis, maxime tamen idoneum harum rerum iudicem nacta est defensorem.[3] In nostra editione singulas facile agnosces sententias, quas Lehrsius non nisi propter verborum quorundam similitudinem interpositas cum reliquo carmine vix cohærere demonstrat. Quæ idem interpolata esse iudicat, uncis inclusimus; quæ e variis recensionibus manasse vult, indicare non licuit. Multas lectiones in recensione textus Gœttlingiani ab Hermanno commendatas in nostrum Operum et Dierum textum nova hac ratione dispositum introduci non potuisse apparet.
[...]
In interpretationibus latinis, quas nostris poetis addidimus, elegantiam frustra quæres, quum græca, quantum fieri potuit, ad verbum reddere statuerimus, quo consilio in Hesiodo magis etiam stetimus quam in reliquis auctoribus. Priorum versionum, quæ earum natura erat, modo plura, modo pauciora, interdum nulla reperies vestigia. Tzetzen etiam interpretatione donavimus, non quo operæ pretium esse putaremus, hunc laborem in poetillam impendere, sed ut æquabilitatis legem editioni nostræ præscriptam observemus.
[...]
Iam lectores harum rerum periti operam nostram benigne iudicent, reliqui iudicio abstineant velimus, valere iubemus omnes.
Parisiis, Kalendis Decembribus a. MDCCCXXXIX.
[1] Mützellius, quem in his studiis totum esse viri docti non ignorant, in recensione libelli, in quo Sœtbeerus quidam sua Gruppiique somnia de primigenia Theogoniæ specie publici juris fecit (Zimmerm. ephemm. a. 1838, num. 10 sqq.), philologiæ hodiernæ vires difficultati hujus quæstionis pares esse negat.
[2] Versum 144, qualem in una trium illarum recensionum fuisse Hermannus vult, textui suo loco subiunximus.
[3] Hermannum, qui in Jahnii annalibus philologiæ hunc librum atque illam præsertim dissertationem iudicavit. Aliud de eadem dissertatione iudicium in Zimmermanni ephemm. (a. 1836, pag. 1006 sqq.) sub calce recensionis, quam Iulius Cæsar de illo Sœtbeeri opusculo scripsit, nos legere meminimus.
1
A Musis Heliconiadibus incipiamus canere,
quæ Heliconis habitant montem magnumque divinumque,
atque circa fontem nigrum pedibus teneris
saltant, et aram præpotentis Saturnii,
5
atque ablutæ tenerum corpus aqua Permessi,
aut Hippocrenes, aut Olmii sacri,
summo in-Helicone choreas ducebant
pulchras, amabiles; tripudiabant vero pedibus:
Inde concitatæ, velatæ aere multo,
10
noctu incedebant, perpulchram vocem emittentes,
celebrantes Jovemque ægida-tenentem et venerandam Junonem
argivam, aureis calceamentis incedentem:
filiamque ægida-tenentis Jovis, cæruleis-oculis Minervam,
Phœbumque Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem,
15
atque Neptunum terram-continentem, terram-moventem,
et Themin venerandam, et pætis-oculis Venerem,
Hebenque aurea-corona, formosamque Dionen,
[Auroramque, Solemque magnum, splendidamque Lunam,]
Latonamque, Japetumque et Saturnum versipellem,
20
Terramque, Oceanumque vastum et Noctem atram,
aliorumqe immortialium sacrum genus semper existentium:
quæ olim Hesiodum pulchrum docuerunt carmen,
agnos pascentem Helicone sub divino.
Hoc autem me primum Deæ sermone compellarunt,
25
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis:
Pastores agrestes, mala probra, ventres solum,
scimus falsa multa dicere veris similia:
scimus autem, quando voluerimus, vera loqui.
Sic dixerunt filiæ Jovis magni veridicæ,
30
et mihi sceptrum dederunt, lauri perviridis ramum,
ut-decerperem, mirandum. Inspirarunt autem mihi vocem
divinam, ut canerem futuraque præteritaque.
Et me jubebant celebrare beatorum genus sempiternorum,
se vero ipsas primo et postremo semper canere.
35
Sed quo mihi hæc circa quercum aut circa petram?
O tu, a Musis ordiamur, quæ Jovi patri
canendo oblectant magnum animum in Olympo,
memorantes præsentiaque futuraque præteritaque,
voce concinentes. Earum vero indefessa fluit vox
40
ab ore suavis. Ridet autem domus patris
Jovis valde-tonantis, Dearum voce liliacea
dispersa. Resonat vero vertex nivosi Olympi,
domusque immortalium. Hæ vero immortalem vocem emittentes,
deorum genus venerandorum primo celebrant cantilena
45
ab exordio, quos Tellus et Cœlum latum genuerunt,
quique ex his prognati-sunt Dii, datores bonorum.
Secundo etiam Jovem, Deorum patrem atque etiam hominum,
Incipientesque celebrant Deæ finiuntque carmine celebrare,
quam præstantissimus sit Deorum imperioque maximus.
50
Porro autem hominumque genus fortiumque gigantum
celebrantes oblectant Jovis mentem in Olympo
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-habentis:
quas in Pieria Saturnio peperit patri mista
Mnemosyne, arvis Eleutheris imperans,
55
oblivionemque malorum solatiumque curarum.
Novem enim cum-ea noctes mistus-est prudens Jupiter,
seorsim ab immortalibus, sacrum lectum conscendens.
Sed cum jam annus esset, circumvolverentur vero tempestates,
mensibus exactis, diesque multi transacti essent,
60
ipsa peperit novem filias concordes, quibus carmen
curæ-est, in pectoribus securum animum habentibus,
[paululum a summo vertice nivosi Olympi,
ubi ipsis splendidique chori et ædes pulchræ.
Juxta vero eas Gratiæque et Cupido domos habitant,]
65
in conviviis: amabilem autem per os vocem emittentes,
canunt omniumque leges et mores venerandos
immortalium celebrant, amabilem vocem emittentes.
Illæ tum ibant ad Olympum exsultantes voce pulchra,
immortali cantilena: circum vero resonabat terra atra
70
canentibus: jucundus vero a pedibus strepitus excitabatur,
euntium patrem ad suum. Is autem in cœlo regnat,
ipse habens tonitru atque ardens fulmen,
vi superato patre Saturno. Bene autem singula
immortalibus disposuit simul, et ordinavit honores.
75
Hæc sane Musæ canebant, cœlestes domos incolentes:
Novem filiæ magno e Jove prognatæ:
Clioque Euterpeque Thaliaque Melpomeneque,
Terpsichoreque Eratoque, Polymniaque Uraniaque,
Calliopeque: hæc autem præstantissima est omnium.
80
Hæc enim et reges venerandos comitatur.
Quemcunque honorarunt Jovis filiæ magni,
nascentemque adspexerunt a-Jove-nutritorum regum,
huic quidem super linguam dulcem fundunt rorem,
hujus vero verba ex ore fluunt suavia: at sane populi
85
omnes ipsum respiciunt, reddentem jus
rectis judiciis. Hic autem secure concionabundus
statim etiam magnam contentionem scite dirimebat.
Propterea enim reges prudentes sunt, ut populis
læsis in-foro integras res restituant
90
facile, mollibus alloquentes verbis.
Incedentem vero per urbem, tanquam Deum, venerantur
reverentia blanda: eminet vero inter congregatos.
Taleque Musarum sanctum munus hominibus.
A Musis enim et eminus-feriente Apolline
95
viri cantores sunt super terram et citharœdi,
ex Jove vero reges. Ille vero beatus, quemcunque Musæ
amant: suavis ei ab ore fluit vox.
Si quis enim vel luctum habens recens-afflicto animo
tristetur, animo dolens, sed cantor
100
Musarum famulus gloriam priscorum hominum
celebraverit beatosque Deos, qui Olympum incolunt;
statim hic sollicitudinem obliviscitur, nec quicquam dolorum
meminit: cito vere deflexerunt eos dona Dearum.
Salvete, natæ Jovis, date vero amabilem cantilenam.
105
[Celebrate autem immortalium sacrum genus, semper exsistentium,
qui tellure prognati sunt et cœlo stellato,
nocteque caliginosa, quosque salsus nutrivit pontus.]
Dicite autem, quomodo primum Dii et terra facti-sint
et flumina et pontus immensus, æstu furens,
110
astraque fulgentia et cœlum latum superne:
et qui ex his nati sunt Dii, datores bonorum,
utque opes diviserint et quomodo honores distinxerint,
atque etiam quomodo primum multicavum tenuerint Olympum:
hæc mihi dicite, Musæ, celestes domos inhabitantes,
115
ab initio, et dicite quidnam primum fuerit illorum.
Igitur primum quidem Chaos fuit, ac deinde
Tellus lato-pectore, omnium sedes tuta semper
[immortalium, qui tenent juga nivosi Olympi,]
Tartaraque tenebricosa in-recessu terræ spatiosæ:
120
atque Amor, qui pulcherrimus inter immortales Deos,
solvens-curas omniumque Deorum omniumque hominum,
domat in pectoribus animum et prudens consilium.
Ex Chao vero Erebusque nigraque Nox editi-sunt.
Ex Nocte porro Ætherque et Dies prognati-sunt:
125
quos peperit, ubi-conceperat, Erebo concubitu mista.
Tellus vero primum quidem genuit æqualem sibi
Cœlum stellatum, ut ipsam totam circumtegat,
ut esset beatis Diis sedes tuta semper.
Genuit vero Montes altos, Dearum grata domicilia
130
Nympharum, quæ habitant per montes saltuosos.
Atque etiam infrugiferum pelagus peperit æstu furens,
Pontum, absque amore suavi: sed deinde
Cœlo concumbens, peperit Oceanum profundis-vorticibus,
Cœumque Criumque, Hyperionemque Japetumque,
135
Theamque Rheamque, Theminque Mnemosynenque,
Phœbenque aurea-corona, Tethynque amabilem.
Hos vero post natu-minimus natus-est Saturnus versutus,
sævissimus inter-liberos: floridum autem oderat parentem.
Vero etiam genuit Cyclopes superbum cor habentes,
140
Brontenque Steropenque et Argen forti-animo,
qui Jovi et tonitru dederunt et fabricarunt fulmen.
Hi autem sane cæterum quidem Diis similes erant,
unus vero oculus media positus-erat in-fronte.
[Hi vero ex immortalibus mortales evaserunt loquentes:
Cyclopes vero nomen erat impositum, eo quod ipsorum
145
orbiculatus oculus unus inerat fronti:]
roburque ac vires et variæ-artes erant in operibus.
Alii vero etiam e Tellureque et Cœlo prognati-sunt
tres filii magnique et prævalidi, nefandi,
Cottusque Briareusque Gyasque, superba proles.
150
Quorum centum quidem manus ab humeris prorumpebant
inaccessæ, capita vero unicuique quinquaginta
ex humeris prognata-erant super robustos artus.
Robur autem inaccessum, validum, ingenti in statura.
Quotquot enim Tellureque et Cœlo procreati-sunt,
155
potentissimi sunt filiorum, a-suo vero infestabantur parente
ab initio. Et horum quidem ut quisque primum nascebatur,
omnes occultabat, et in lucem non emittebat,
Terræ in latebris malo autem oblectabatur opere
Cœlus, ipsa vero intus ingemiscebat Terra vasta,
160
referta: dolosam veor mala excogitavit artem.
Statim vero procreans genus cani ferri
fabricavit magnam falcem et edixit liberis caris.
Dixit autem animum-addens, suo mœrens corde:
Filii mei et patris nefarii, si volueritis
165
parere, patris malam ulciscemur contumeliam
vestri. Prior enim indigna machinatus-est opera.
Sic dixit: illos vero sane omnes invasit metus, neque quisque eorum
locutus-est. Confirmato-animo tamen magnus Saturnus versutus
rursus verbis compellavit matrem venerandam:
170
Mater, ego hoc certe in-me-recipiens peragam
facinus, quoniam patrem detestabilem nihil curo
nostrum. Prior enim indigna machinatus-est opera.
Sic dixit: gavisa-est autem valde animo Tellus ingens.
Collocavit autem ipsum celans in-insidiis: indidit vero manui
175
harpen asperis-dentibus: dolum autem suppeditavit omnem.
Venit autem Noctem inducens magnus Cœlus: circum vero Telluri
cupiens amoris incumbebat, et sane extensus-est
undique: ex insidiis autem filius petiit manu
sinistra, dextra vero immanem cepit harpen,
180
longam, asperis-dentibus, suique genitalia patris
festinanter demessuit, retro autem jecit ut-ferrentur
pone. Illa quidem non incassum effugerunt manu:
quotquot enim guttæ proruperunt cruentæ,
omnes suscepit Terra: inversis autem annis,
185
produxit Erinnyasque validas magnosque Gigantes
armis nitentes, longas hastas manibus tenentes:
Nymphasque, quas Melias vocant super immensam terram.
Genitalia autem ut prius resecta ferro
projecerat ex Epiro in pontum undosum,
190
sic ferebantur per pelagus longo tempore: circumcirca vero alba
spuma ab immortali corpore oriebatur: in ea autem puella
innutrita est: primum vero ad-Cythera divina
vehebatur, inde tum circumfluam pervenit ad-Cyprum.
Prodiit vero veneranda formosa Dea, circum vero herba
195
pedibus sub mollibus crescebat: ipsam autem Aphroditen
spumigenamque Deam et pulchre-coronatam Cytheream
nominant Diique et homines, quia in spuma
nutrita-fuit: at Cytheream, quod appulit Cythera:
Cyprigenam vero, quod nata-est undosa in Cypro:
200
atque amantem-genitalia, quod e genitalibus emersit.
Hanc vero Amor comitatus-est, et Cupido sequebatur pulcher,
natam primum Deorumque ad cœtum euntem.
Hunc vero ab initio honorem habet, atque sortita-est
sortem inter homines et immortales Deos,
205
virgineasque confabulationes risusque fallaciasque
oblectationemque suavem amoremque blanditiamque.
Illos vero pater Titanas cognomento vocabat,
filios objurgans magnus Cœlus, quos genuit ipse.
Dictitabat autem eos tendentes-manus protervia magnum patrasse
210
facinus, cujus deinceps ultio in-posterum futura-sit.
Nox vero peperit odiosumque Fatum et Parcam atram,
et Mortem: peperit vero Somnum: peperit vero agmen Somniorum:
nemini concumbens Dea peperit Nox obscura.
Deinde etiam Momum et Ærumnam dolore-plenam,
215
Hesperidesque, quibus mala trans inclytum Oceanum
aurea pulchra curæ-sunt, ferentesque arbores fructum:
[et Parcas et fatales-Deas genuit inexorabiles,
Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ mortalibus
nascentibus dant habendum bonumque malumque,
220
et quæ hominumque Deorumque delicta persequuntur,
neque unquam deponunt Deæ vehementem iram,
priusquam ab illo sumserint gravem pœnam, quisquis peccarit.]
Peperit autem et Nemesin, cladem mortalibus hominibus,
Nox perniciosa; post hanc vero Fraudem enixa-est et Concubitum
225
Seniumque perniciosum, et Contentionem peperit pertinacem.
At Contentio odiosa peperit quidem Laborem molestum,
Oblivionemque Famemque et Dolores lacrimabiles,
Pugnasque Cædesque Prœliaque Stragesque virorum,
Jurgiaque mendacesque Sermones Disceptationesque,
230
legum-contemtum Noxamque, familiares inter-se,
Jusjurandumque, quod sane plurimum terrestres homines
lædit, quando quispiam volens perjurium juraverit.
Nereum vero veracem et ingenuum genuit Pontus,
maximum-natu filiorum: sed vocant senem,
235
eo quod verusque et placidus: nec legum
obliviscitur, sed justa et moderata judicia novit;
rursum vero etiam Thaumantem magnum et fortem Phorcyn,
Terræ commistus, et Ceto formosis-genis
Eurybiamque, adamantis in pectore animum habentem.
240
Ex-Nereo autem prognatæ sunt peramabiles filiæ Dearum
Ponto in infructuoso, et e-Doride pulcra,
filia[TR1] Oceani, ultimi fluvii,
Protoque Eucrateque, Saoque Amphitriteque,
Eudoraque Thetisque, Galeneque Glauceque,
245
Cymothoë, Spioque, Toëque Haliaque amabilis
et Melita gratiosa et Eulimene et Agave,
Pasitheaque Eratoque, et Eunice roseis-brachiis,
Dotoque Protoque, Pherusaque Dynameneque,
Nesæaque et Actæa et Protomedia,
250
Doris et Panopia et formosa Galatea,
Hippothoëque amabalis et Hipponoë roseis-brachiis,
Cymodoceque, quæ fluctus in obscuro ponto
flatusque divinorum ventorum una-cum Cymatolege
facile mitigat et cum Amphitrite pulcris-talis,
255
Cymoque, Ejoneque, pulchreque-coronata Halimede,
Glauconomeque hilaris et Pontoporia,
Liagoreque et Evagore et Laomedia,
Polynomeque et Autonoë et Lysianasse
Evarneque, indole grata et specie inculpata,
260
et Psamathe, decora corpore, divaque Menippe,
Nesoque Eupompeque, Themistoque Pronoëque,
Nemertesque, quæ patris habet mentem immortalis.
Hæ quidem ex-Nereo inculpato procreatæ-sunt
filiæ quinquaginta, inculpata opera callentes.
265
Thaumas vero Oceani profundiflui filiam
duxit Electram: hæc autem celerem peperit Irim,
pulchricomasque Harpyias, Aëlloque Ocypetenque,
quæ sane ventorum flamina et aves una comitantur
pernicibus alis: similes-tempori enim volitant.
270
Phorco vero dein Ceto Græas peperit formosas
a partu canas, quas inde Græas vocant
immortalesque Dii humique incedentes homines,
Perphredoque pulchro-peplo, Enyoque croceo-peplo,
Gorgonesque, quæ habitant trans celebrem Oceanum,
275
in-extrema-parte ad noctem, ubi Hesperides argutæ,
Sthenoque Euryaleque Medusaque gravia perpessa.
Illa quidem erat mortalis, hæ autem immortales et senii expertes
duæ: cum una vero concubuit cærulea-cæsarie Neptunus
in molli prato et floribus vernis.
280
Ejus autem quum jam Perseus caput amputasset,
exsiluit Chrysaorque magnus et Pegasus equus.
Huic quidem cognomen erat, quoniam Oceani apud fontes
natus-erat, ille vero ensem aureum tenebat manibus suis.
Et-ille quidem cum-avolasset, relicta terra matre pecorum,
285
pervenit ad immortales: Jovis vero in domo habitat,
tonitruque fulgurque ferens Jovi prudenti.
Chrysaor autem genuit tricipitem Geryonem,
mistus Calliroæ filiæ nobilis Oceani.
Illum quidem armis-exuit vis Herculea,
290
boves apud flexipedes circumflua in Erythia:
die illo, ubi boves egit latas-frontes-habentes
Tirynthia in sacram, trajecto Oceano
Orthroque interfecto et bubulco Eurytione,
stabulo in obscuro, trans inclytum Oceanum.
295
Ipsam autem peperit aliud monstrum, intractabile, nihil simile,
mortalibus hominibus neque immortalibus Diis,
specu in concavo, divinam infracto-animo Echidnam:
dimidam quidem nympham nigris-oculis, pulcris-genis,
dimidiam contra ingentem serpentem, horrendumque magnumque,
300
[varium, crudivorum, divinæ sub cavernis terræ.
Illic vero ei specus est in-imo cava sub petra,
procul ab immortalibusque Diis mortalibusque hominibus:
ibi sane ei destinarunt Dii inclytas domos incolere.]
At coercebatur apud Arimos sub terra misera Echidna,
305
immortalis nympha et senii-expers diebus omnibus.
Huic vero Typhaonem aiunt mistum-esse concubitu,
vehementemque violentumque ventum, nigris-oculis puellæ:
ea vero gravida-facta peperit truces liberos:
Orthrum quidem primo canem peperit Geryoni.
310
Secundo iterum edidit-partu intractabilem, haud effabilem
Cerberum, crudivorum, Plutonis canem ænea-voce,
quinquaginta-capitum, impudentemque fortemque.
Tertio Hydram rursus genuit perniciosa scientem,
Lernæam, quam enutrivit Dea albis-ulnis Juno,
315
implacabiliter irascens robori Herculeo.
Atque eam quidem Jovis filius occidit sævo ferro
Amphitryoniades cum bellicoso Jolao,
Hercules, ex-consiliis Mineræ prædatricis.
Illa vero Chimæram peperit, spirantem inexpugnabilem ignem,
320
trucemque magnamque, perniciemque validamque.
Hujus autem erant tria capita: unum quidem terribilis leonis,
alterum capellæ, tertium vero serpentis, robusti draconis.
[Ante leo, pone vero draco, in-medio autem capra,
horrende efflans ignis vim ardentis.]
325
hanc quidem Pegasus occidit et strenuus Bellerophontes.
At ea sane Sphingem perniciosam peperit, Cadmeis perniciem,
ab-Orthro compressa, Nemeaeumque leonem,
quem sane Juno cum-enutravisset, Jovis veneranda uxor,
in arvis collocavit Nemeæ, cladem hominibus.
330
ibi sane hic commorans damno-afficiebat genera hominum,
dominans Treto Nemeæ monte atque Apesanti:
sed ipsum vis domuit roboris Herculei.
Ceto vero minimum-natu cum-Phorcyne concubitu mista
peperit sævum serpentem, qui obscuræ in-latibulis terræ
335
finibus in amplis aurea mala custodit.
Hæc quidem Cetus et Phorcynis soboles est.
Tethys autem Oceano Flumina peperit vorticosa,
Nilumque Alpheumque et Eridanum profundis-vorticibus,
Strymonem, Mæandrumque et Istrum pulchrifluum,
340
Phasinque Rhesumque, Acheloum argenteis-vorticibus
Nessumque, Rhodiumque Haliacmonemque, Heptaporumque
Granicumque et Æsepum, divumque Simoënta,
Peneumque et Hermum, amœneque-fluentem Caïcum,
Sangariumque magnum, Ladonemque Partheniumque,
345
Evenumque et Ardescum, divumque Scamandrum.
Peperit autem filiarum sacrum genus, quæ per terram
viros tondent, cum Apolline rege,
et Fluminibus: hanc vero a Jove sortem habent,
Pithoque Admeteque, Jantheque Electraque,
350
Dorisque Prymnoque et Urania Deæ-similis,
Hippoque Clymeneque, Rhodiaque Calliroëque,
Zeuxoque Clytieque, Idyiaque Pasithoëque,
Plexaureque Galaxaureque, amabilisque Dione
Melobosisque, Thoëque et formosa Polydora,
355
Cerceïsque indole amabilis, Plutoque magnis-oculis,
Perseisque Janiraque, Acasteque Xantheque,
Petraeaque amabilis, Menestoque Europaque,
Metisque Eurynomeque, Telestoque croceo-peplo
Chyreisque, Asiaque et amabilis Calypso,
360
Eudoreque, Tycheque et Amphiro Ocyroëque,
et Styx, quæ sane ipsarum excellentissima est omnium.
Hæ vero Oceano et Thetye prognatæ-sunt,
majores-natu filiæ. Multæ quidem sunt et aliæ.
Ter mille enim sunt teneris-malleolis Oceanitides,
365
quæ sane multum-dispersæ terram et profunditates lacus
undique pariter obeunt, Dearum splendida proles.
Tot vero etiam alii fluvii cum-strepitu fluentes,
filii Oceani, quos peperit veneranda Tethys:
quorum nomina difficile est omnium mortalem virum proloqui,
370
sed singuli noverunt, quicumque circum-habitant.
Thia autem Solemque magnum lucidamque Lunam
Auroramque, quæ omnibus terrestribus lumen-præbet
immortalibusque Diis, qui cœlum latum tenent,
peperit, compressa Hyperionis in concubitu.
375
Crio autem Eurybia peperit in concubitu mista,
Astræumque magnum Pallantemque diva Dearum,[TR2]
Persenque, qui omni eminebat peritia.
Astræo vero Aurora ventos peperit validos,
Argesten, Zephyrum, Boreamque velocem-viatorem
380
et Notum, in concubitu Dea cum-Deo congressa.
Post hos vero Aurora stellam peperit Luciferum mane-genita,
astraque fulgentia, quibus cœlum cinctum-est.
Styx vero peperit Oceani filia, Pallanti mista,
Zelum et Nicen pulcris-malleolis, in ædibus;
385
et Robur atque Vim, præclaros peperit filios,
quorum non est seorsim a-Jove domus, neque ulla sedes,
nec via, quin illis Deus præeat,
sed semper prope Jovem graviter-tonantem sedent.
Sic enim consuluit Styx, incorruptibilis Oceanitis,
390
die illo, quando omnes Olympius fulgurator
immortales vocavit Deos ad latum Olympum:
dixit autem, quisquis una secum Deorum, contra-Titanas pugnet,
nulli se ademturum præmia, sed honorem quemque
habiturum, quem antea inter immortales Deos.
395
Illum vero dixit, qui honoris-expers fuerit sub Saturno et immunis,
ad honores ac præmia se provecturum, ut æquum est.
Venit autem sane prima Styx incorruptibilis in-Olympum
cum suis filiis sui per consilia patris.
Eam vero Jupiter honoravit, eximiaque dona dedit.
400
Ipsam enim quidem constituit, Deorum magnum ut-sit jusjurandum,
filii autem diebus omnibus sui inquilini ut-sint.
Similiter vero omnibus continuo, sicuti pollicitus-erat,
perfecit: ipse autem prævalet atque imperat.
Phœbe vero etiam Cœi perjucundum venit ad torum;
405
gravida-facta autem deinde Dea Dei in concubitu,
Latonam cæruleo-peplo peperit, blandam semper,
mitem hominibus atque immortalibus Diis,
[blandam ab initio, suavissimam in Olympo.]
Peperit vero Asteriam claram, quam olim Perses
410
duxit in amplam domum, sua ut-vocaretur uxor.
[Illa autem gravida-facta Hecaten peperit, quam præ omnibus
Jupiter Saturnius honoravit: dedit vero ei splendida dona,
potestatem ut-habeat terræque et infructuosi maris.
Ea autem etiam stellato sub cœlo sortita-est honorem,
415
immortalibusque Diis honorata est maxime.
[Etenim nunc, quando alicubi aliquis terrestrium hominum
faciens sacra pulchra secundum ritum expiat,
invocat Hecaten: ingensque eum sequitur honor
facillime, cui benevola certe Dea suscipit preces:
420
atque illi divitias largitur, quoniam facultas sane ei adest.]
Quotquot enim Terra Cœloque prognati-sunt
et honorem sorte-acceperunt, illorum habet sortem omnium,
neque quidquam ei Saturnius per-vim-ademit, neque abstulit,
quæcumque sortita-est Titanas inter priores Deos,
425
sed habet, sicut primum ab initio facta-est distributio.
Nec, quia unigenita est, minus Dea sortita-est honoris,
[et potestatem in terraque et cœlo atque in mari:]
sed insuper etiam multo plus, quoniam Jupiter honorat eam.
Cui vero vult, magnifice præsto-est atque eum juvat:
430
inque concione inter-homines eminet, quem voluerit:
quando autem ad bellum exitiosum armantur
viri, tum Dea adest, quibus voluerit,
victoriam benevole ut-præbeat et laudem porrigat:
inque judicio reges apud venerandos sedet:
435
eximia vero etiam, quando viri in-certamine colluctantur,
ibi dea et his præsto-est atque eos juvat.
Qui-vicerit vero virtute et robore, pulcrum præmium
facile fert, gaudensque parentibus gloriam parat.
Bona autem equitibus adesse, quibus voluerit:
440
et his qui cæruleum mare trajectu-difficile exercent:
vota-faciunt vero Hecatæ, et valde-sonanti Neptuno.
Facile etiam prædam inclyta Dea dedit copiosam;
facile autem abstulit apparentem, volens animo.
Bona item in stabulis cum Mercurio pecus ad-augendum;
445
armentaque-boum gregesque magnos caprarum,
gregesque lanigerarum ovium, animo certe volens,
ex paucis copiosos-reddit et ex multis pauciores reddit.
Ita sane etiam unigenita ex matre (exsistens)
omnes inter immortales honorata-est muneribus.
450
Fecit autem eam Saturnius altricem-juvenum, qui post eam
oculis adspexerunt lumen multa-contuentis Auroræ.
Sic ab initio nutrix puerorum est: hi igitur sunt honores.
Rhea autem compressa a-Saturno peperit illustres liberos,
Vestam, Cererem, et Junonem aureis-calceamentis,
455
fortemque Plutonem, qui sub terra domos incolit,
immite cor habens, et valde-sonantem Neptunum,
Jovemque sapientem, Deorum patrem atque etiam hominum,
cujus etiam a tonitru concutitur lata terra.
Et illos quidem deglutiebat Saturnus magnus, quicumque
460
utero ex sacro matris ad genua venerat,
hæc agitans, ne quis clarorum Cœli-filiorum
alius inter immortales haberet regium decus.
Adierat enim ex-Terraque et Cœlo stelligero,
quod sibi fatale-esset suo a filio domari,
465
quamvis robusto (exsistenti), Jovis magni per consilia:
ideoque hic non vanam-speculationem habuit, sed insidias-struens
filios suos devorabat: Rheam autem tenebat luctus gravis.
Sed quando jam Jovem erat Deorum patrem atque etiam virorum
paritura, tum tandem caris supplicabat parentibus
470
suis, Terræque et Cœlo stellato,
consilium ut-conferrent, quo-pacto clam pareret
filium carum, ulcisceretur vero furias patris sui
contra-filios, quos devoraverat ingens Saturnus versutus.
Illi vero filiæ dilectæ bene quidem auscultarunt atque morem-gesserunt,
475
et ei commemorarunt, quæcumque constitutum-esset fieri
circa Saturnum regem et filium magnanimum.
Miserunt autem in Lyctum, Cretæ in pinguem tractum
cum minimum-natu filiorum esset paritura,
Jovem magnum: hunc quidem sibi suscepit Terra vasta
480
Creta in lata educandum enutriendumque.
[Tum eum pervenit ferens celerem per noctem nigram,
primum ad Lyctum: abscondit autem ipsum manibus prehensum
antro in excelso, divinæ sub latebris terræ,
Ægeo in monte, denso, silvoso.]
485
Illi autem fasciis-involutum magnum lapidem in-manus-dedit
Cœli-filio, præpotenti, Deorum priori regi:
quem tum arreptum manibus suam condidit in-alvum
miser, nec cogitavit animo, quod sibi in-posterum
pro lapide suus filius invictus et securus
490
superesset, qui ipsum mox esset vi et manibus domitum
honore expulsurus, ipse vero inter immortales regnaturus.
Celeriter autem deinde robur et splendida membra
crescebant illius regis: inversis vero annis,
Terræ consilio astuto circumventus,
495
suam sobolem iterum emisit magnus Saturnus versutus,
victus artibus vique filii sui.
Primum vero evomuit lapidem, ultimo devoratum:
hunc quidem Jupiter defixit in terram spatiosam
Pytho in divina, sub amfractibus Parnassi,
500
monumentum ut-sit in posterum, miraculum mortalibus hominibus.
Solvit vero patruos perniciosis a vinculis
Cœligenos, quos vinxerat pater ex-amentia:
qui ipsi retulerunt gratiam beneficiorum,
dederuntque tonitru atque candens fulmen
505
et fulgur: antea vero immanis Terra ea occultaverat:
quibus confisus, mortalibus et immortalibus imperat.
Puellam vero Japetus pulcris-malleolis Oceanidem
duxit Clymenen et eundem lectum conscendit.
Ipsa vero ei Atlantem magnanimum peperit filium:
510
peperit præterea præclarum Menœtium atque Prometheum
varium, versutum, amentemque Epimetheum,
qui noxa ab-initio fuit hominibus inventoribus:
primus enim sane Jovis fictam suscepit mulierem
virginem. Flagitiosum vero Menœtium late-videns Jupiter
515
in Erebum demisit feriens ardente fulmine,
propter improbitatemque et fortitudinem insolentem.
Atlas vero cœlum latum sustinet dura ex necessitate,
finibus in terræ, e-regione Hesperidum argutarum,
stans, capiteque et indefessis manibus.
520
Hanc enim ipsi sortem destinavit prudens Jupiter.
Ligavit vero indissolubilibus-compedibus Promethea versutum,
vinculis duris mediam in columnam affigens.
Et ei aquilam immisit expansis-alis: at hæc hepar
comedebat immortale; id autem crescebat tantum ubique
525
noctu, quantum toto die edisset extentis-alis avis.
Hanc quidem sane Alcmenæ formosis-malleolis fortis filius
Hercules occidit, malam vero pestem profligavit
ab-Japetionida, et liberavit eum ab ægritudine:
non invito Jove Olympio in-alto-imperante,
530
quo Herculis Thebis-geniti gloria esset
major etiam quam antea super terram multos-pascentem.
His igitur is venerabundus honorabat præclarum filium:
quamvis iratus remisit iram, quam prius habuerat,
eo-quod certasset consilio cum præpotente Saturnio.
535
Etenim quando disceptabant inter se Dii mortalesque homines
Meconæ, ibi tum magnum bovem volente animo
divisum proposuit, Jovis mentem fallens.
Hic enim carnesque et intestina cum pingui adipe
in pelle deposuit, tegens ventre bubulo;
540
illic rursum ossa alba bovis dolosa arte
rite-disponens deposuit, tegens candida arvina.
Jam tum ipsum allocutus-est pater hominumque Deorumque:
Japetionida, omnium illustrissime regum,
o amice, quam inique partitus-es portiones!
545
Sic dixit eum carpens Jupiter perpetua consilia sciens.
Hunc vero vicissim allocutus-est Prometheus vafer,
leniter arridens; dolosæ autem non obliviscebatur artis:
Jupiter gloriosissime, maxime Deorum sempiternorum,
harum elige utram tibi in pectoribus animus suadet.
550
Dixit igitur dolosa-cogitans. Jupiter autem æterna consilia sciens[TR3]
cognovit certe nec ignoravit dolum: mala autem spectabat animo
hominibus mortalibus, quæ etiam perficienda erant.
Manibus vero hic utrisque sustulit album adipem.
[Irascebatur autem mente: ira vero ejus circumvenit animum,
555
ut vidit ossa alba bovis disposita dolosa arte.]
Ex illo vero tempore immortalibus super terram genera hominum
adolent ossa alba odoratis in aris.
Hunc autem valde indignatus allocutus-est nubicogus Jupiter:
Japetionida super omnibus rebus consilia sciens,
560
o amice, nondum sane dolosæ oblitus-es artis.
Sic dixit irascens Jupiter æterna consilia sciens:
ex illo tempore sane deinceps, doli memor semper,
non dabat miseris ignis vim insatiabilis
mortalibus hominibus, qui super terram habitant.
565
Sed ipsum decepit egregius filius Japeti,
furatus indomiti ignis eminus-apparentem splendorem
in concava ferula: momordit vero sane intus-in animo
Jovem in-alto-tonantem, et ad-iram commovit eum carum cor,
ubi vidit inter-homines ignis procul-apparentem splendorem.
570
Protinus autem pro igne struxit malum hominibus.
E-terra enim conformavit perceleber Vulcanus
virginis pudicæ simulacrum Saturnii per consilia.
Cinxit vero et adornavit Dea lucidis-oculis Minerva
candida veste: capiti vero calyptram
575
artificiosam manibus imposuit, mirum visu:
[circum vero ei serta, recens-florentis floribus herbæ
amœna, imposuit capiti Pallas Minerva:]
circum vero ei coronam auream caput posuit,
quam ipse fecerat inclytus Vulcanus,
580
elaborans manibus, gratificans Jovi patri.
In hac autem artificiosa multa cælata-erant, mira visu,
belluæ, quales continens multas alit atque mare.
Harum ille multas in-ea-posuit, (gratia vero resplendebat magna,)
mirabiles, animantibus similes vocalibus.
585
At postquam effecit pulchrum malum pro bono,
eduxit, ubi alii erant Dii atque homines,
ornatu gestientem Palladis splendidis-oculis, forti-patre-prognatæ.
Admiratio autem cepit immortalesque Deos mortalesque homines,
ubi viderunt dolum exitiosum, inexplicabilem hominibus.
590
[Ex illa enim genus est mulierum,
Illius enim perniciosum est genus et gens mulierum feminearum.]
clades ingens, quæ mortales inter homines habitant,
perniciosæ paupertatis non comites, sed luxus.
Veluti vero cum in alveariis tectis apes
595
fucos pascunt, malorum participes operum;
illæque quidem per totum diem ad solem occidentem
[diurnæ] laborant, figuntque favos albos,
hi vero intus permanentes coopertis in alveariis,
alienum laborem suum in ventrem metunt:
600
ita vero similiter viris rem-malam mortalibus mulieres
Jupiter altitonans dedit, participes operum
molestorum: alterum autem præbuit malum pro bono:
qui nuptias refugiens et anxia opera mulierum,
non uxorem-ducere velit, gravemque attigerit senectutem,
605
ob-inopiam senectutem-foventis, is autem non victus indigens
vivit, mortui tamen possessionem inter se dividunt
remoti-cognati. Cui vero contra nuptiarum conditio contigerit,
pudicam autem habuerit conjugem, firmam in-mente,
huic tamen etiam post hominum-memoriam malum cum-bono certat,
610
ut-adsit: qui vero adeptus-fuerit noxium genus mulierum,
vivit in pectore gestans perpetuum mœrorem
animo et cordi, et immedicabile malum est.
Adeo non licet Jovis fallere consilium neque effugere.
Neque enim Japetionides innocens Prometheus
615
illius evitavit gravem iram, sed per necessitatem eum,
quamvis multiscium (exsistentem), magnum vinculum coercet.
Briareo vero ubi primum pater iratus-erat animo
Cottoque atque Gyæ, ligavit forti vinculo,
fortitudinem immanem admirans atque etiam formam
620
et magnitudinem: collocavit autem eos sub terram latam:
ibi illi dolores habentes sub terra habitantes,
sedent in extrema-plaga, magnæ in finibus terræ,
usque valde, mœrentes, corde magnum luctum habentes;
sed ipsos Saturniusque et immortales Dii alii,
625
quos peperit pulchricoma Rhea Saturni in amore,
Terræ consiliis reduxerunt in lucem iterum:
ipsa enim eis cuncta longius recensuit,
cum illis victoriamque et splendidam gloriam eos accepturos-esse.
Diu enim pugnarunt, laborem animum-cruciantem habentes,
630
Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sunt,
contra sese-invicem per validas pugnas:
hi quidem ab alta Othry, Titanes gloriosi,
illi vero sane ab Olympo, Dii datores bonorum:
quos peperit pulchricoma Rhea Saturno concumbens;
635
illi igitur tum inter-se pugnam animum-excruciantem habentes,
continenter pugnabant decem totos annos.
Neque ullus erat contentionis gravis exitus neque finis
alterutris; æqualiter autem finis extendebatur belli.
Sed quando jam illis præbuit congruentia omnia,
640
nectarque ambriosamque, quibus Dii ipsi vescuntur,
[omnium in pectoribus augebatur animus generosus.
Ubi vero nectar gustarunt et ambrosiam amabilem,]
jam tum ipsos sic affatus-est pater hominumque Deorumque:
Audite me, Terræque et Cœli inclyti liberi,
645
ut dicam quæ me animus in pectore jubet.
Jam enim admodum diu adversi nobis-invicem
victoriæ et imperii gratia pugnavimus dies omnes,
Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sumus.
Vos vero magnamque vim et manus invictas
650
ostendite Titanibus contrarii in pugna tristi,
memores amicitiæ placidæ, quam-multa perpessi
ad lucem redieritis, molesto a vinculo,
nostra per consilia, e caligine obscura.
Sic dixit: hunc vero rursum excepit Cottus egregius:
655
venerande, non ignota loqueris: sed et ipsi
scimus, quod tibi excellat quidem mens, excellat autem intellectus,
depulsor vero immortalibus damni sis horrendi.
Retro vero acerbis a vinculis,
tua providentia e caligine tenebrosa
660
venimus, Saturni fili rex, insperata passi.
Ideo et nunc intentoque animo et prudenti consilio
vindicabimus imperium vestrum in gravi conflictu,
pugnantes cum-Titanibus in acribus præliis.
Sic dixit: collaudarunt vero Dii, datores bonorum,
665
sermone audito: bellumque cupiebat animus
magis etiam quam antea: pugnam vero lugubrem ciebant
omnes, feminæque et mares, die illo,
[Titanesque Dii et quotquot Saturno prognati-sunt,]
quosque Jupiter ex-Erebo sub terra misit ad lucem,
670
acresque fortesque, vires immensas habentes.
Horum centum quidem manus ab humeris erumpebant
omnibus simul, capita vero unicuique quinquaginta
ex humeris enata-erant in robustis artubus.
Hi cum Titanibus oppositi-fuere in pugna luctuosa,
675
rupes ingentes validis in manibus gestantes
[Titanes vero ab-altera-parte confirmabant phalanges]
alacriter, manuumque viriumque simul opus ostentabant
utrique; horrende vero insonuit pontus immensus,
terra autem valde stridebat, ingemiscebat vero cœlum latum
680
quassatum, penitusque concutiebatur amplus Olympus
ab impetu immortalium, concussio vero pervenit gravis
ad Tartarum tenebricosum, pedumque acris fragor,
immodici tumultus ictuumque fortium:
ita igitur in sese-mutuo jaciebant tela lamentabilia.
685
Vox autem utrorumque pervenit ad cœlum stellatum
adhortantium: at illi congrediebantur magno cum clamore.
Neque sane amplius Jupiter cohibebat suum robur, sed jam ipsius
statim quidem robore implebatur animus, atque etiam omnem
ostendebat vim: simul vero sane a cœlo atque ab Olympo
690
fulgurans incedebat continuo: fulmina autem
confertim una-cum tonitruque et fulgure volabant
manu a robusta, sacram flammam circumvolventia,
crebra; circum vero terra alma reboabat
ardens, crepitabatque undique igne valde immensa silva.
695
Fervebatque terra tota, et Oceani fluenta,
pontusque immensus: illos autem circumdedit calidus vapor
Titanes terrestres; flamma vero ad aërem divinum pervenit
ingens: oculos vero visu-privabat quantumvis fortium
splendor radians fulminisque fulgurisque.
700
Incendium autem ingens corripuit chaos: videbatur vero coram
oculis adspicienti atque auribus vocem audienti
eodem-modo, ac si terra et cœlum latum superne
miscebantur: talis enim maximus strepitus excitabatur
illius quidem dirutæ, hujus autem ex-alto proruentis.
705
Tantus fragor erat Deorum certamine confligentium.
Simul vero venti motumque pulveremque una cum-strepitu-excitabant
tonitruque fulgurque et ardens fulmen,
tela Jovis magni, ferebantque fremitum clamoremque
in medium utrorumque: strepitus igitur intolerabilis excitabatur
710
horrendi certaminis; robur autem apparebat operum.
Inclinata vero est pugna: prius autem sibi-mutuo imminentes,
constanter pugnabant in forti prælio.
Illi vero sane inter primos pugnam acrem ciebant,
Cottusque Briareusque Gyasque insatiabilis belli.
715
Hi igitur trecentas petras robustis e manibus
mittebant frequentes, obumbrarunt autem jaculis
Titanas, atque hos quidem sub terram late-patentem
miserunt et vinculis molestis alligarunt,
cum-vicissent manibus superbi licet essent,
720
tantum infra sub terram, quantum cœlum distat a terra:
par enim spatium a terra ad Tartarum caliginosum.
Novem enim noctesque et dies ærea incus
cœlitus delabens decimo die ad terram perveniret:
novem vero rursus noctesque et dies ærea incus
725
ex terra descendens decimo die ad Tartarum perveniret.
Quem circa æreum septum ductum-est: circum vero ipsum nox
tripliciter fusa-est circa collum: sed superne
terræ radices sunt et infructuosi maris:
illic Dii Titanes sub caligine tenebrosa
730
absconditi-sunt consiliis Jovis nubicogi.
[loco in putrido, ubi vastæ ultima loca sunt terræ.]
His non exeundum est, portas enim imposuit Neptunus
æreas, murusque circuit utrimque.
Illic Gyas Cottusque et Briareus magnanimus
735
habitant, custodes fidi Jovis ægida-tenentis.
Ibi vero terræ tenebricosæ et Tartari caliginosi
pontique infructuosi et cœli stelligeri
ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
molesti, squalidi, quos oderunt Dii quidem,
740
hiatus ingens, nec quisquam toto integro anno
solum attingeret, ubi primum portas intra venisset.
Sed sane huc et illuc ferret antea procella procellæ
[molesta: horrendum vero etiam immortalibus Diis
hoc monstrum: et noctis obscuræ domus horrenda
745
stat, nubibus obtecta nigris.]
Has ante portas Japeti filius sustinet cœlum latum
stans, capiteque et indefessis manibus,
firmiter, ubi Noxque et Dies prope euntes
sese-mutuo compellabant, alternis-subeuntes magnum limen
750
æreum: hæc quidem intus itura-est, illa vero foras
egreditur, neque unquam utrasque domus intus cohibet;
sed semper altera saltem extra domum (existens)
super terram versatur; altera rursum intra domum (existens)
exspectat sui tempus itineris, donec veniat.
755
[Hæc quidem terrestribus lumen multa-cernens habens,
illa vero Somnum in manibus, fratrem Mortis,
Nox noxia, nube tecta caliginosa.]
Ibi autem Noctis filii obscuræ domus habent,
Somnus et Mors, graves Dii: neque unquam eos
760
Sol lucidus intuetur radiis,
cœlum scandens, nec cœlitus descendens.
Horum alter quidem terramque et lata dorsa maris
quietus percurrit et placidus hominibus;
alterius vero ferreum quidem cor, aheneum vero ei pectus
765
crudele in præcordiis: tenet autem quem primum arripuerit
hominum: hostis vero etiam immortalibus Diis.
Illic dei inferi in-anteriore-parte ædes resonantes,
fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ,
stant: horrendus autem canis foris custodit,
770
sævus, artemque malam habet: introeuntibus quidem
adulatur pariter caudaque et auribus ambabus;
exire vero non iterum permittit retro, sed observans
devorat, quemcunque prenderit extra portas euntem
[fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ.]
775
Ibidem vero habitat abominanda dea immortalibus,
horrenda Styx, filia reciprocantis Oceani
maxima-natu. Seorsum vero a diis inclytas ædes incolit
ingentibus saxis supertectas: circum autem quaque
columnis argenteis ad cœlum firmatæ-sunt.
780
Raro vero Thaumantis filia, pedibus velox Iris,
nuntii causa versatur super lata dorsa maris,
quando lis et contentio inter Deos exorta-fuerit,
et sane quisquis mentiatur cœlestes domos tenentium:
Jupiter vero Irim misit Deorum magnum jusjurandum ut-ferat
785
e-longinquo in aureo vase, multum-celebratam aquam,
frigidam, quæ e petra destillat excelsa,
alta: multum vero etiam subtus terram spatiosam
e sacro flumine fluit per noctem nigram
Oceani cornu: decima vero pars secreta-est.
790
Novem quidem circa terramque et lata dorsa maris
vorticibus argenteis volvens in mare cadit;
illa vero una e saxo profluit, magnum damnum Diis.
Quisquis perjurium libans juraverit
immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi,
795
jacet spiritus-expers integrum per annum,
neque unqum ambrosiæ et nectaris accedit propius
cibum, sed jacet non-respirans et mutus
stratis in lectis, malus autem sopor eum obtegit.
Sed postquam morbo defunctus-est magnum per annum,
800
alia ex alia excipit molestior ærumna.
Novennio autem a Diis separatur æternis,
neque unquam ad concilium miscetur neque ad epulas,
novem totis annis: decimo vero miscetur iterum
cœtibus immortalium, qui cœlestes domos incolunt.
805
Tale itaque jusjurandum constituerunt Dii Stygis perennem aquam,
priscam, quæ fluit valde-asperum per locum.
[Ibi autem terræ caliginosæ et Tartari obscuri
pontique infructuosi et cœli stellati,
ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
810
molesti, squalidi, quos oderunt Dii ipsi.
Illic autem splendidæque portæ et aureum limen
immotum, radicibus longis compactum,
sua-sponte-natum: ante-illud vero deos extra omnes
Titanes habitant, ultra Chaos caliginosum.
815
Ceterum valde-crepantis Jovis inclyti auxiliarii
domus incolunt in Oceani fundamentis,
Cottusque atque Gyas. Briareum quippe fortem (existentem)
generum suum fecit graviter-fremens Neptunus;
dedit autem Cymopoliam in-matrimonium-ducendam, filiam suam.]
820
Ast ubi Titanes e Cœlo expulerat Jupiter,
minimum-natu peperit filium Typhoëum Terra ingens
Tartari in concubitu per auream Venerem.
Cujus manus quidem sunt ob robur laboribus aptæ
et pedes indefessi robusti Dei: ex humeris vero ei
825
erant centum capita serpentis, horrendi draconis,
lingus nigris lambentia; hujus autem in oculorum
admirandis capitibus sub superciliis ignis micabat:
[omnibus autem ex capitibus ignis flagrabat cernentis,]
voces autem in omnibus erant horrendis capitibus,
830
omnigenum sonitum emittentes, ineffabilem. Interdum enim quidem
sonabant, ut Diis intelligendum-esset, interdum vero etiam
tauri valde-mugientis, robore indomiti, vocem ferocis,
interdum vero etiam leonis sævum animum habentis,
interdum vero etiam catulis similia, mira auditu,
835
interdum vero stridebat, resonabant autem montes alti.
Et sane evenisset res inevitabilis die illo,
et hic mortalibus et immortalibus imperasset,
nisi sane bene intellexisset pater hominumque Deorumque.
Graviter autem intonuit atque fortiter, circum vero terra
840
horrende edidit-fragorem et cœlum latum superne,
pontusque Oceanique fluctus et tartara terræ.
Pedibus vero sub immortalibus magnus contremuit Olympus,
insurgente rege: ingemiscebat autem tellus.
Ardor vero ab utroque occupabat cæruleum pontum
845
tonitruque fulgurisque, ignisque ab illo monstro,[TR4]
[flammisque ventisque fulmineque ardenti:]
fervebat autem terra omnis et cœlum atque mare:
furebant vero sane circum littora undique fluctus magni
ab impetu Deorum, concussioque non-sedanda oriebatur:
850
expavit Pluto, inferis mortuis imperans,
Titanesque sub-tartarum circa Saturnum (exsistentes),
[ob inexstinguibilem fremitum et gravem conflictum.]
Jupiter vero postquam jam incitavit suum robur sumpsitque arma,
tonitruque fulgurque et corscans fulmen,
855
percussit ab Olympo insiliens: circum vero omnia
combussit ingentia capita sævi monstri.
Ast ubi jam hoc vicit ictibus percutiens,
id cecidit mutilatum, ingemiscebat autem terra vasta:
flamma vero fulminato prosiliebat a-rege
860
montis in saltibus opacis, asperis,
percusso: multaque vasta ardebat terra
vapore ingenti et liquescebat velut stannum
per artem juvenum, inque bene-forato catino
calefactum, vel ferrum, quod solidissimum est,
865
[montis in saltibus victum igne flammeo,
liquescit in terra divina, sub Vulcani manibus.]
Sic igitur liquescebat terra jubare ignis ardentis.
Abjecit autem illum animo mœstus in Tartarum vastum.
Ex Typhoëo autem est ventorum vis humide flantium,
870
excepto Noto Boreaque, et Argeste Zephyroque.
Qui quidem ex Diis sunt natum genus, hominibus magna utilitas.
Alii vero sine-usu venti inspirant mare.
Hi sane incidentes in obscurum pontum,
clades magna hominibus, gravi sæviunt turbine;
875
alibi autem alii flant, dissipantque naves,
nautasque perdunt: mali autem non est remedium
viris, qui illis occurrerint in ponto:
illi rursum etiam per terram immensam, floridam,
opera jucunda corrumpunt humi-prognatorum hominum,
880
replentes pulvereque et molesto tumultu.
Sed postquam sane laborem beati Dii perfecerunt,
cum-Titanibus autem honorum causa certarunt vi,
jam tum jubebant regnare atque imperare,
Terræ ex-consilio, Olympium late-cernentem Jovem
885
immortalibus. Hic vero ipsis bene distribuit honores.
Jupiter autem Deorum rex primam uxorem duxit Metidem,
plurimum ex-Diis edoctam atque mortalibus hominibus.
Sed cum jam esset Deam splendidis-oculis Minervam
paritura, tum jam dolose animo decepto
890
blandis sermonibus, in suam condidit alvum Jupiter,
Telluris consiliis et Cœli stellati.
Sic enim ei suaserunt, ne regium honorem
alius haberet Jovis loco Deorum sempiternorum.
Ex hac enim in-fatis-erat prudentes liberos nasci:
895
primam quidem virginem splendidis-oculis Tritonidem
par habentem patri robur et prudens consilium:
sed deinde sane filium Deorum regem et virorum
erat paritura, superbum animum habentem:
sed sane illam Jupiter ante in suum condidit ventrem,
900
ut sibi indicaret Dea bonumque malumque.
Postea duxit splendidam Themidem, quæ peperit Horas,
Eunomiamque Dicenque et Irenen florentem,
quæ opera curant mortalium hominum;
Parcasque, quibus maximum honorem dedit prudens Jupiter,
905
Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ dant
mortalibus hominibus habendum bonumque malumque.
Tres vero ei Eurynome Gratias peperit pulcris-genis,
Oceani filia, peroptabilem formam habens,
Aglajamque et Euphrosynen Thaliamque amabilem:
910
harum etiam e palpebris amor destillabat specantium
solvens-membra: jucundum vero sub superciliis spectant.
Ceterum hic Cereris multorum-altricis ad lectum venit,
quæ peperit Proserpinam candidis-ulnis, quam Pluto
rapuit sua a matre; dedit autem sapiens Jupiter.
915
Mnemosynen vero deinceps amavit pulchricomam,
ex qua ipsi Musæ aureis-diadematis natæ-sunt
novem, quibus placent convivia, et oblectatio cantus.
Latona autem Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem,
suavissimam prolem præ omnibus Cœlitibus,
920
peperit sane, ægida-tenenti Jovi concubitu mista.
Postremam vero Junonem floridam duxit uxorem.
Hæc autem Heben et Martem et Lucinam peperit,
mista in concubitu Deorum regi et hominum;
ipse vero ex capite splendidis-oculis Tritonidem,
925
acrem, tumultus-excitantem, ducem-exercitus, indomitam,
venerandam, cui clamoresque placuerunt bellaque pugnæque.
Juno autem Vulcanum inclytum, concubitu non mista,
peperit, (ac succensuit et contendit cum suo marito,)
præ omnibus artibus ornatum Cœlitibus.
930
Ex Amphitrite autem et valde-resonante Neptuno
Trito late-potens natus-est magnus, qui maris
fundum tenens apud matrem caram et patrem regem
incolit aureas ædes, sævus Deus. Sed Marti
clypeos-dissecanti Cytherea Terrorem et Pavorem peperit
935
sævos, qui virorum densas turbant phalanges
in bello horrido cum Marte urbes-devastanti,
Harmoniamque, quam Cadmus magnanimus duxit uxorem.
Jovi vero Atlantis Maja peperit gloriosum Mercurium,
præconem Deorum, sacrum lectum conscendens.
940
Cadmea vero ei Semele peperit clarum filium,
mixta in concubitu, Bacchum multum-hilarantem,
immortalem mortalis: nunc vero ambo Dii sunt.
Alcmene vero peperit vim Herculeam,
mixta in concubitu Jovi nubes-cogenti.
945
Aglajam vero Vulcanus, percelebris utrimque-claudus,
minimam-natu Gratiarum floridam duxit uxorem.
Aureo-crine autem Bacchus flavam Ariadnen,
filiam Minois, floridam fecit conjugem.
Hanc vero ei immortalem expertemque-senii fecit Saturnius.
950
Heben autem Alcmenæ pulcris-talis fortis filius,
vis Herculis, peractis luctuosis certaminibus,
filiam Jovis magni et Junonis aureis-calceamentis,
pudicam duxit uxorem in Olympo nivoso:
felix, qui magno facinore inter Deos confecto,
955
habitat illæsus et expers-senii omnibus diebus.
Soli autem indefesso peperit inclyta Oceanis
Perseis Circenque et Æëtem regem.
Æëtes autem filius mortales-illuminantis Solis
filiam Oceani, extremi fluvii,
960
duxit Deorum ex-consiliis, Idyiam pulcris-genis.
Hæc autem ei Medeam pulcris-talis in concubitu
peperit subacta per auream Venerem.
Vos quidem nunc valete, Olympias domos tenentes,
[insulæque continentesque-terræ et salsu intus pontus.]
965
Nunc autem Dearum genus cantate, blandiloquæ
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis,
quæcunque quidem mortales apud viros cubantes
immortales pepererunt Diis similes liberos.
Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum,
970
Jasio heroï mista jucundo amore
novali in ter-proscisso, Cretæ in pingui tractu,
egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris
omnibus (ut prosit): occurrenti vero et cujus ad manus venerit,
illum locupletem reddidit, multasque ei præbuit fortunas.
975
Cadmo autem Harmonia, filia aureæ Veneris,
Ino et Semelen et Agaven pulcris-genis,
Autonoënque, quam duxit Aristæus densa-cæsarie,
peperit et Polydorum pulchre-cinctis (in) Thebis.
[Filia vero Oceani, Chrysaori magnanimo
980
mixta in concubitu aureæ Veneris,
Calliroë, peperit filium mortalium robustissimum omnium,
Geryonem, quem interfecit vis Herculea
boves propter flexipedes circumflua in Erythea.]
Tithono vero Aurora peperit Memnona ære-armatum,
985
Æthiopum regem, et Hemationem regem.
Verum Cephalo sevit inclytum filium,
fortem Phaëthontem, Diis similem virum:
Hunc sane juvenem, tenerum florem habentem gloriosæ pubertatis,
puerum juvenilia cogitantem amans-risum Venus
990
aufugit quum-abripuisset, et ipsum sacris in templis
templi-custodem nocturnum fecit, dæmonem divinum.
Filiam vero Æëtæ a Jove-nutriti regis
Æsonides, voluntate Deorum æternorum,
abduxit ab Æëta, peractis luctuosis certaminibus,
995
quæ multa imperabat magnus rex superbus,
injurius Pelias et impius, fortium-facinorum-patrator.
His peractis ad Jolcum rediit, multa perpessus,
veloci in nave vehens pætis-oculis puellam,
Æsonides, et ipsam floridam fecit uxorem.
1000
Et hæc quidem subacta ab Jasone, pastore populorum,
Medeum peperit filium, quem in-montibus educabat Chiron
Philyrides: magni vero Jovis voluntas perficiebatur.
At Nerei filiæ, marini senis,
nimirum Phocum quidem Psamathe peperit, diva Dearum,
1005
Æaci in amore per auream Venerem,
Peleo autem subacta Dea Thetis argenteis-pedibus
peperit Achillem prosternentem-viros, animo-leonino.
Æneam vero peperit pulchre-coronata Cytherea
Anchisæ heroï mixta jucundo concubitu,
1010
Idæ in verticibus multicavæ, silvosæ.
Circe vero, Solis filia, Hyperionis,
peperit Ulixis ærumnosi in amore
Agrium atque Latinum inculpatumque fortemque,
Telegonumque peperit per auream Venerem.
1015
Hi vero sane valde procul in-recessu insularum sacrarum
omnibus Tyrrhenis valde-inclytis imperabant.
Nausithoum vero Ulixi Calypso, diva Dearum,
peperit Nausinoumque, mista ambili concubitu.
[Hæ quidem, mortales apud viros cubantes,
1020
immortales pepererunt Diis pares liberos.
Nunc vero feminarum genus cantate, suaviloquæ
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis.]
[TR1] "fiilia" → "filia"
[TR2] "Dearum,]" → "Dearum,"
[TR3] In the original text line number 550 is one line below ("cognovit certe...").
[TR4] In the original text line number 845 is one line below ("flammisque ventisque...").
1
Aut qualis, relicta domo ac patria terra,
venit Thebas secuta martium Amphitryonem
Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1]
Ea sane mulierum genus superabat feminearum
5
Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla cum ea certabat
earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes.
Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus
tale quiddam spirabat, quale etiam ab aureæ Veneris.
Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem,
10
quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum:
quamquam ille ei patrem præstantem occiderat, vi domitum,
iratus propter boves: relicta autem idem patria terra
Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis.
Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge,
15
seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat
ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis,
quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum
suæ conjugis validoque combussisset igne vicos
virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum.
20
Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant:
eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime
exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat.
Hunc autem una, cupidi bellique præliique,
Bœotii equorum-domitores, super clypeos (robur) spirantes,
25
Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi
sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi,
glorians populis. At pater hominumque Deorumque
aliud consilium texebat in animo, ut Diis
hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret.
30
Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens,
desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris,
nocturnus: celeriter autem venit in Typhaonium, inde rursum
Phicium summum accessit prudens Jupiter.
Ubi sedens mente meditabatur divina opera:
35
nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi
lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium;
eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros,
perfecto magno opere, rediit suam domum.
Neque is ad famulos et pastores agrestes
40
festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum.
Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum.
Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum
morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis;
ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato,
45
voluptuose lubenterque suam domum reversus-est.
Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore,
se-oblectans muneribus aureæ Veneris.
Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo,
Thebis septem-portis geminos peperit pueros,
50
non-amplius consentientes; fratres quamquam erant:
alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe præstantiorem virum,
Validum ac fortem, vim Herculeam:
hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio,
contra Iphicleum ab hastarum-concussore Amphitryone,
55
diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta,
illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.
Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum.
Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis
ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello,
60
armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis,
stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi,
ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat,
excitatus compacto sub curru et pedibus equorum.
Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant,
65
equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius,
sperans se Jovis filium bellicosum aurigamque
ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum.
Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo:
ipse enim illi concitavit vim Herculeam.
70
Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi
collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso;
ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi
sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri,
præter Herculem et præclarum Iolaum?
75
illi enim magnaque vis et manus invictæ
ex humeris crescebant in robustis membris.
Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum:
Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium,
utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum tenent,
80
deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas
abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe,
occiso Electryone boum causa latis-frontibus:
venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo,
qui eum comiter-exceperunt et grata omnia ei præbuerunt,
85
ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis.
Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide,
sua conjuge: mox autem nos inverso anno
nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio,
paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter,
90
qui relictis suaque domo suisque parentibus,
abiit honoraturus nefarium Eurystheum,
temerarius: certo multum ingemiscebat postea
suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est.
Sed mihi Deus difficiles imperavit labores.
95
O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas
equorum celeripedum: magnamque in mente fiduciam augens
recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum,
nihil veritus strepitum Martis homicidæ,
qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus
100
Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis:
enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello.
Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus:
Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque
honorat tuum caput et taurinus Neptunus,
105
qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem:
sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque
tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas.
Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime
currus committentes, Martisque nostrumque,
110
decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium,
neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto
fugiturum duos filios inculpati Alcidæ,
qui jam ei prope sunt, cupientes belli
prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora sunt epulis.
115
Sic ait: arrisit autem vis Herculea,
animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat:
et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est:
Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul
pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus,
120
ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis
quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris.
Sic locutus, ocreas orichalci splendidi,
Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit;
deinde etiam thoracem pectori induit
125
pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat
Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat
primum luctuosa aggressurus certamina.
Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum
fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram
130
rejecit in-tergum: multæ vero intus erant sagittæ
horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices.
Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis madebant;
mediæ autem politæ erant, perlongæ, sed a-tergo
nigræ aquilæ contectæ pennis.
135
Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære:
capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit,
artificiosam, ferream, ad tempora aptatam,
quæ muniebat caput Herculis divini.
Manibus quidem clypeum cepit undique-varium: nec quisquam eum
140
perrupisset jaciendo neque comminuisset, mirum visu.
Nam totus quidem circum gypso candidoque ebore
et electro lucidus erat, auroque fulgido
splendens; chalybis vero laminæ erant-ductæ.
[1] In medio autem draconis erat terror haudquaquam effabilis,
145
retro oculis igne lucentibus spectans:
hujus etiam dentibus quidem repletum-erat os candide dispositis,
sævis, inaccessis; supra terribilem autem frontem
sæva contentio volitabat, parans pugnam virorum,
tetra, quæ sane mentemque et præcordia eximebat viris,
150
quicumque bellum adversus Jovis filium gererent.
Horum et animæ quidem sub terram submerguntur ad-Orcum intro
ipsorum; ossa autem eorum, circum pelle putrefacta,
Sirio torrido, in nigra putrescunt terra.
In eo autem Propulsatioque Repulsioque factæ-erant;
155
in eo Tumultusque Nexque Homicidiumque ardebant.
In eo Contentio Turbaque furebant, in eo perniciosa Mors,
alium virum tenens recens-vulneratum, alium illæsum,
alium mortuum per pugnam trahebat pedibus.
Vestem autem habebat circum humeros cruentam sanguine virorum,
160
sævum intuens clamoribusque vociferans.
In eo autem serpentum capita sævorum erant, haudquaquam effabilium,
duodecim, quæ perterrefaciebant super terram genera hominum,
quicumque bellum contra Jovis filium gererent;
eorum et dentium quidem crepitus erat, quoties pugnabat
165
Amphitryoniades: hæc autem fulgurabant miranda opera:
punctorum vero instar apparebant conspicuæ sævis draconibus,
(qui erant) cærulei per terga, quorum vero nigricabant maxillæ.
In eo autem suum greges agrestium erant atque leonum
sese adspicientium, irascientumque cupientiumque.
170
Quorum etiam turmatim ordines incedebant; neque sane hi
neutri tremebant; horrebant tamen colla utrique.
Jam enim ipsis jacebat magnus leo, circum autem apri
duo, spoliati anima, deorsumque iis niger
cruor destillabat in-terra: ipsi autem , cervicibus dejectis,
175
jacebant mortui sub terribilibus leonibus.
Hi vero etiam magis excitabantur, incensi ad-pugnandum,
utrique, agrestesque sues trucesque leones.
In eo autem erat pugna Lapitharum bellatorum
Cæneumque circa regem Dryantemque Pirithoumque
180
Hopleumque Exadiumque Phalerumque Prolochumque
Mopsumque Ampyciden, Titaresium, prolem Martis,
Theseumque Ægiden, similem immortalibus:
(qui erant) argentei, aurea circum coprus arma habentes.
Centauri autem ex-altera-parte adversi congregabantur
185
circum magnum Petræum atque Asbolum augurem
Arctumque Huriumque, nigrisque-pilis Mimantem
et duos Peucidas, Perimedeum Dryalumque,
argentei, aureas abietes in manibus habentes.
Atque simul-impetu-facto tanquam (exsistentes) vivi
190
lanceis atque abietibus cominus contendebant.
In eo autem Martis terribilis celeripedes stabant equi
aurei, in eo vero etiam ipse spoliator perniciosus Mars,
hastam in manibus habens, milites exhortans,
sanguine cruentus, quasi vivos spolians,
195
currui insistens: juxta autem Pavorque Terrorque
stabant cupientes bellum subire virorum.
In eo autem Jovis filia prædatrix Tritogenia,
ei similis quasique pugnam volens parare,
hastam habens in manibus atque auream galeam,
200
ægidemque circum humeros: ingrediebatur autem prælium sævum.
In eo autem erat immortalium sacer chorus; in medio vero
dulce citharizabat Jovis et Latonæ filius
aurea lyra: Deorum autem sedes, sanctus Olympus
[in eo autem forum, circum vero opes immensæ fusæ-erant]
205
immortalium in certamine: Deæ autem incipiebant cantum
Musæ Pierides, acute canentibus similes.
In eo autem portus appulsu-facilis immensi maris
rotundus factus-erat purissimo e stanno,
undanti similis: multi vero per medium ipsius
210
delphines hac et illac ferebantur piscantes,
natantibus similes: duo autem flando-excitantes
argentei delphines natabant mutos pisces.
Sub his vero ærei trepidabant pisces: at in ripis
sedebat vir piscator observans; habebat autem manibus
215
piscium rete, projecturo similis.
In eo autem erat pulcricomæ Danaës filius, eques Perseus,
neque sane contingens clypeum pedibus, neque procul ab eo,
miraculum magnum dictu, quoniam nusquam nitebatur.
Ita enim hunc manibus fecerat inclytus Vulcanus
220
aureum; circum autem pedes habebat alata talaria.
Et humeros quidem circum nigre-munitum ensem suspensum habebat
æreum e loro: ipse autem velut cogitatio volabat.
Totum vero tergum ejus tenebat caput sævi monstri
Gorgonis: circum autem ipsum pera complectebatur, mirum visu,
225
argentea, fimbriæque dependebant lucidæ
aureæ: terribilis autem circum tempora regis
posita-erat Orci galea, noctis caliginem gravem habens.
Ipse vero fugienti et formidanti similis
Perseus Danaides protendebatur. At post eum
230
Gorgones inaccessæ neque effabiles ruebant,
cupientes apprehendere. In pallido autem chalybe
euntium resonabat clypeus magno strepitu
acutum et tinnulum: in zonis autem dracones
duo dependebant incurvantes capita.
235
Lambebant vero illi, iraque acuebant dentes,
sævum tuentes. Supra sæva autem capita
Gorgonum agitabatur magnus terror: sed supra ipsas
viri pugnabant, bellica arma habentes,
hi quidem a sua civitate suisque parentibus
240
pestem depellentes, illi autem devastare studentes.
Multi quidem jacebant, plures autem sustinentes pugnam
dimicabant: mulieres autem bene-constructis in turribus,
æreis, acute clamabant, lacerabantque genas,
vivis similes, opera inclyti Vulcani.
245
Viri autem, qui seniores erant, et quos senectus arripuerat,
conferti extra portas erant, sursumque Diis
manus tendebant beatis, pro suis liberis
metuentes: illi vero contra pugnam sustinebant: at post ipsos
Fatales-Deæ nigræ candidis crepantes dentibus,
250
torvæ terribilesque, cruentæque inaccessæque
pugnam sustinebant de cadentibus. Omnes enim cupiebant
cruorem nigrum bibere: quem vero primum forte-ceperant
jacentem vel cadentem recens-saucium, ei quidem
injiciebat una ungues magnos: anima vero ad Orcum descendebat,
255
Tartarum in frigidum. Illæ autem animum quum satiassent
sanguine humano, hunc hominem quidem abjiciebant post-tergum,
retro autem in tumultum et stragem festinabant iterum euntes.
Clotho et Lachesis iis adstabant; debilior quidem
Atropos nequaquam erat, magna Dea: sed sane hæc
260
aliis quidem præstantiorque erat maximaque-natu.
Omnes circa unum virum pugnam acerbam committebant:
truculente vero se-mutuo adspiciebant oculis succensentes,
ungues vero manusque audaces conserebant.
Juxta autem Tristitia stabat fœdaque et misera,
265
pallida, arida, fame oppressa,
rigidis-genibus: longi vero ungues manibus insidebant.
Hujus quidem ex naribus mucus manabat, ex genis autem
cruor destillabat in-terram: hæc vero immense dentes-stringens,
stabat, multus autem pulvis inspersus-erat humeris,
270
lacrymis madens. Juxta vero turrita urbs hominum:
aureæ autem eam tenebant superliminaribus adaptatæ
septem portæ: homines vero in voluptatibusque choreisque
oblectationem capiebant: nam alii quidem bene-rotali in rheda
ducebant viro uxorem, multusque hymenæus excitabatur:
275
procul autem ab ardentibus facibus fulgor resplendebat
in manibus famularum: hæ vero venustate florentes
præibant: illos autem chori saltantes sequebantur.
Hæ quidem ad canoras fistulas emittebant cantum
ex teneris oribus, circumque eas frangebatur echo.
280
Illi vero ad citharas ducebant chorum amabilem.
Inde rursum ex-alia-parte juvenes comissabantur ad tibiam,
alii quidem etiam ludentes inter saltationem et cantum,
alii vero etiam ridentes: sub tibicine autem singuli
procedebant: totam vero urbem voluptatesque choreæque
285
festivitatesque tenebant. Alii autem rursus extra oppidum
tergis equorum conscensis currebant. Aratores vero
proscindebant terram divam, succinctisque tunicis
cincti-erant: sed erat profunda seges: alii quidem metebant
mucronibus acutis cauliculata folia,
290
gravidas spicis, tamquam Cereris donum.
Alii autem (in) restibus ligabant et sternebant aream:
alii vero vindemiabant vinum, falces in manibus habentes:
alii vero etiam in qualos ferebant a vindemiatoribus
albos et nigros racemos magnis ex vineis,
295
gravidis foliis et argenteis capreolis:
alii vero etiam in qualos ferebant. Juxtaque illos vinea
aurea erat, inclyta opera prudentis Vulcani,
agitata foliis et argenteis perticis,
[alii quidem etiam ludentes sub tibicine singuli]
300
onerata uvis; nigritabant tamen ipsæ.
Alii quidem calcabant, alii autem hauriebant; alii autem dimicabant
pugilandoque et luctando: alii vero celeripedes lepores venabantur
viri venatores, et asperis-dentibus canes-duo ante eos,
cupientes capere, illi vero cupientes effugere:
305
juxta ipsos autem equites habebant laborem, proque præmiis
certamen habebant et pugnam: bene-contextis vero in curribus
aurigæ stantes immittebant veloces equos,
habenas laxantes, illi autem crepitantes volabant
currus compacti, et modioli valde resonabant.
310
Illi quidem igitur perpetuum habebant laborem, neque unquam iis
victoria expedita-erat, sed anceps habebant certamen.
Illis autem etiam propositus-erat magnus tripus in stadio,
aureus, inclyta opera prudentis Vulcani.
Circa vero marginem manabat Oceanus, turgenti similis;
315
totum autem amplectebatur clypeum artificiosissimum. At per ipsum
cygni altivolantes magnum clangebant, qui sane multi
natabant in summa aqua, juxta autem pisces lasciviebant.
Mirum visu etiam Jovi gravitonanti, cujus per consilia
Vulcanus fecit clypeum magnum validumque
320
aptans manibus. Hunc quidem Jovis fortis filius
vibrabat violenter: in equinum autem insiliit currum,
similis fulguri patris Jovis ægida-tenentis,
leviter ingrediens: huic autem auriga, fortis Iolaus,
bigis insistens regebat curvum currum.
325
Prope autem his advenit Dea splendidis-oculis Minerva,
atque ipsos confirmans verbis volucribus allocuta-est:
Salvete, Lyncei progenies longe inclyti:
nunc itaque Jupiter robur vobis dat beatis (deis) imperans,
Cycnumque interficiendi et inclyta arma despoliandi.
330
Aliud autem tibi verbum dicam, multo fortissime hominum:
postquam enim Cycnum dulci vita spoliaveris,
illum quidem tum ibidem relinque et arma ejus:
ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
ubi nudatum clypeo (ab) artificioso
335
oculis videris, ibi vulnera acuto ferro:
retro autem te-recipe, quoniam non sane tibi in-fatis est
neque equos capere, neque inclyta arma illius.
Sic locuta in currum adscendit diva Dearum,
victoriam immortalibus manibus et gloriam tenens,
340
celeriter. Tunc jam igitur Jove-natus Iolaus
horrendum equos increpuit: hi autem ex adhortatione
raptim ferebant celerem currum pulverem-cientes per-campum.
Nam iis animum addiderat Dea splendidis-oculis Minerva,
ægide concussa: circum-ingemiscebat autem tellus.
345
Illi autem simul procedebant, similes igni sive procellæ,
Cycnusque equum-domitor et Mars insatiabilis belli.
Horum equi quidem deinde obvii sibi-mutuo
acutum hinnivere, circaque eos resonabat echo.
Hunc prior alloquebatur vis Herculea:
350
Cycne ignave, cur jam nobis immittitis veloces equos,
viris, qui laboris et ærumnæ experti sumus?
agedum præterage currum bene-politum, atque e-via
cede prætergrediendo. Trachinem enim tendo
ad Ceycem regem: is enim potentiaque et reverentia
355
Trachini præest: tu vero satis bene scis etiam ipse:
ejus enim uxorem-habes filiam Themistonoën nigris-oculis.
O ignave, non quidem enim tibi neque Mars mortis exitium
prohibebit, si jam nos congressi-fuerimus ad-pugnandum.
Jam quidem ipsum aio etiam alias periculum-fecisse
360
hastæ nostræ, quando pro Pylo arenosa
adversus stetit mihi, pugnam insatiabiliter cupiens.
Ter quidem mea ab hasta percussus nixus-est terra,
vulnerato clypeo: quarto autem transadegi femur
omnibus viribus incumbens, magnumque clypeum peforavi:
365
pronus autem in pulveribus humi cecidit hastæ impetu.
Ibi jam infamis inter immortales fuit,
manibus sub nostris relictis spoliis cruentis.
Sic dixit: neque tamen Cycnus bene-hastatus volebat,
huic obtemperans, retinere trahentes-currum equos.
370
Jam tunc a bene-compacto curru desilierunt celeriter in terram,
filiusque Jovis magni et Enyalii regis.
Aurigæ autem propius egerunt pulcricomos equos:
illis autem sub irruentibus sonabat pedibus lata terra.
Ut autem quando ab alto vertice montis magni
375
rupes desiliunt, super alias-aliæ vero cadunt,
multæque quercus alticomæ, multæque et piceæ,
populique radicibus-altis franguntur ab ipsis
raptim volventibus, donec in-campum perveniant:
ita illi in se-mutuo ruebant, magnum crepantes.
380
Tota autem Myrmidonumque civitas celebrisque Iolcus,
Arneque atque Helice Antheaque herbosa
(sub) voce utriusque valde resonabant: ii autem cum clamore
mirando congressi-sunt: valde autem intonuit prudens Jupiter,
deorsumque sane a cœlo guttas jecit sanguinolentas,
385
signum ponens belli suo magnanimo filio.
Qualis autem in saltibus montis sævus adspectu
aper dentibus-exsertis meditatur animo pugnare
cum-viris venatoribus, acuitque candidum dentem
incurvatus, spuma autem circa os mandenti
390
destillat, oculique ejus igni splendenti similes-sunt,
erectis autem in dorso horret setis circaque collum:
huic similis Jovis filius ab equino desiliit curru.
Quando autem viridi nigris-alis sonora cicada
ramo insidens æstatem hominibus canere
395
incipit, cui potus et cibus fecundus ros est,
atque per-totum-diem et matutina fundit vocem
æstu in gravissimo, quando cutem Sirius exsiccat:
(tum jam milio circum aristæ nascuntur,
quod æstate seminant, cum uvæ-acerbæ variegantur,
400
qualia Bacchus dedit hominibus lætitiam et laborem;)
ea tempestate pugnabant, magnus autem tumultus excitabatur.
[Ut vero leones duo pro occiso cervo
sibi-mutuo irati in se-ipsos irruunt,
sævusque ipsis rugitus strepitusque exoritur dentium:]
405
hi autem, sicut vultures incurvis-unguibus, repandis-rostris,
rupe in excelsa magnum clangentes dimicaverint
capræ montivagæ gratia aut feræ cervæ,
pinguis, quam interfecit jaculans juvenis vir
sagitta e nervo, ipse autem aberrarit alibi
410
loci ignarus (exsistens): at illi celeriter animadverunt,
rapideque pro ea pugnam acrem instituunt:
sic hi clamantes contra se-mutuo irruerunt.
Ibi sane Cycnus quidem potentis Jovis filium
occidere cupiens, clypeo adegit æream hastam,
415
neque perrupit æs: defendebant enim dona Dei.
Amphitryoniades autem, vis Herculea,
inter galeamque et scutum hasta longa
cervicem nudatam celeriter infra mentum
percussit violenter; at ambos abscidit nervos
420
homicida fraxinus: magnum enim robur inciderat viri.
Cecidit autem, veluti quum aliqua quercus, aut quum rupes
excelsa,[TR2] icta Jovis fumanti fulmine:
sic cecidit: circum ipsum autem resonabant arma variata ære.
Hunc quidem dein reliquit Jovis ærumnosus filius:
425
ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
sævum videns oculis, ut leo corpus aliquod forte-nactus,
qui admodum avide pelle validis unguibus
dissecta quam celerrime dulcem animam abstulit:
ferocia autem sane hujus nigrum intumuit cor:
430
splendidis-spectans vero oculis sævum costasque et humeros
cauda flagellans pedibus fodit, neque quisquam ipsum
sustinuit ex-adverso adspiciens prope ire, neque pugnare:
talis igitur Amphitryoniades insatiabilis belli
adversus stetit Marti in præcordiis audaciam augens,
435
celeriter: is autem ipsi prope accessit mœsto corde;
utrique autem clamantes se-invicem invaserunt.
Ut autem, quando a magno rupes cacumine præcipitarit,
longe vero insiliendo volvitur, atque cum fragore
venit irruens, collis autem huic obvius-fuit
440
altus: huic iam concucurrit; ibi is eam retinet:
tanto ille quidem fremitu, gravans-currum perniciosus Mars,
vociferans irruit; ille autem prompte eum excepit.
Ast Minerva, filia Jovis ægida-tenentis,
obviam venit Marti, tenebrosam ægidem habens:
445
sæva autem torve intuens verbis volucribus allocuta-est:
Mars, inhibe animos fortes et manus invictas.
Neque nim tibi fas est inclytis armis spoliare
Herculem occisum, Jovis magnanimum filium.
Sed age, desine pugna, neve adversus sta mihi.
450
Sic ait: sed non persuasit Martis magnanimi animo;
sed magnum crepans flammæ similia arma vibrans,
celeriter invasit vim Herculeam,
occidere cupiens: et igitur conjecit æratam hastam
vehementer, sui filii irascens gratia mortui,
455
in clypeum magnum: at splendidis-oculis Minerva
hastæ impetum avertit, protendens-se a curru.
Acerbus autem Martem dolor cepit: extracto vero gladio acuto
irruit contra Herculem magnanimum: at hunc accedentem
Amphitryoniades, sævi insatiabilis belli,
460
femore nudatum clypeo sub artificioso
vulneravit violenter: at valde carnem perscidit
hastâ jaculans, inque terram eum prostravit mediam.
Huic autem Terror et Pavor bene-rotalem currum et equos
adegerunt celeriter propius, et a terra spatiosa
465
in currum posuerunt artificiosissimum: celeriter autem deinde
equos flagellabant: venerunt vero in magnum Olympum.
Filius autem Alcmenæ et gloriosus Iolaus,
Cycno detractis ab humeris armis pulcris
revertebantur: mox autem exinde ad urbem Trachinis venerunt
470
equis celeripedibus. At splendidis-oculis Minerva
pervenit in Olympumque magnum et domos patris.
Cycnum autem contra Ceyx sepelivit et populus innumerus,
qui prope urbem habitabant inclyti regis
Anthen Myrmidonumque urbem celebremque Iolcum,
475
Arnenque atque Helicen: multus autem congregabatur populus,
honorantes Ceycem, carum beatis Diis.
Illius vero sepulcrum et monumentum invisibile reddidit Anaurus,
imbre hiemali inundans. Ita enim eum Apollo
Latonæ-filius jussit, quoniam (Cycnus), inclytas hecatombas
quicumque ageret Delphos, eum vi spoliabat insidiatus.
[1] In medio autem e chalybe (factus) erat Timor, haudquaquam effabilis, [Vid. præfat.]
[TR1] "Electryonis" → "Electryonis."
[TR2] "Excelsa" → "excelsa"
1
Musæ, ex Pierica carminibus celebrantes,
adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes,
per quem mortales homines pariter obscurique clarique sunt,
nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate.
5
Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit,
facileque præclarum minuit et obscurum auget,
facileque corrigit pravum et superbum attenuat
Jupiter altitonans, qui supremas ædes incolit.
Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia.
10
Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.
Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram
sunt duo: alteram quidem probaverit prudens,
altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent.
Nam hæc quidem bellumque malum et discordiam fovet,
15
noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario
immortalium consiliis Contentionem colunt molestam.
Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura,
posuit vero eam Saturnius altithronus, in-æthere habitans,
terræque in radicibus et inter homines, longe meliorem.
20
Hæc quamvis inertem tamen ad opus excitat.
In alium enim quispiam intuens opere vacans
divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare,
domumque bene instituere: æmulatur enim vicinum vicinus,
ad divitias contendentem: bona autem Contentio hæc hominibus.
25
Et figulus figulo succenset et fabro faber,
et mendicus mendico invidet et cantor cantori.
O Persa, tu vero hæc tuo repone-in animo:
neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abducat,
lites spectanti fori auditori (exsistenti).
30
Tempus enim raro litiumque est forique,
cuicumque non victus domi in-annum repositus-est,
tempestivus, quem terra fert, Cereris munus.
Hoc satiatus lites ac rixam moveas
de facultatibus alienis: tibi vero non-amplius secunda-vice licebit
35
sic facere: sed extemplo dirimamus litem
rectis judiciis, quæ ex Jove sunt optima.
Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa
rapiens auferebas, valde adulans reges
donivoros, qui hoc jus volunt judicasse.
40
Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium sit toto,
neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas.
Absconditum enim habent Dii victum hominibus.
Facile enim vel uno die acquisivisses,
ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens):
45
statim gubernaculum quidem super fumo poneres,
opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium.
Sed Jupiter abscondit iratus animo suo,
quod ipsum decepit Prometheus versutus.
Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias tristes.
50
Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius Japeti
furatus-est hominibus-dandum Jove a prudenti
in cava ferula, fallens Jovem fulmine-gaudentem.
Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:
Japetionide, præ omnibus consilia sciens,
55
gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
tibique ipsi magnum exitium et posteris.
Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
oblectentur[TR1] (in) animo, suum malum amore-amplectentes.
Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
60
Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
terram aqua miscere, et hominis indere vocem
et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
opera docere, artificiose telam texere:
65
et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
indere vero impudentem mentem et fallaces mores
Mercurium jussit nuntium Argicidam.
Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
70
Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis:
cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada
monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
75
Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis:
[omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
At ipsi in pectore nuntius Argicida
mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
80
imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem
Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.
At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
85
munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus
cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus
acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
Verum ille recepto-eo, cum jam malum haberet, sensit.
90
Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
procul absque malis et sine difficili labore,
morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
[Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset,
95
dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
Sola vero illic Spes in illæso domicilio
intus mansit dolii sub labris, neque foras
evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
100
Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
Plena enim quidem terra est malis, plenum vero mare:
morbi autem hominibus interdiu atque noctu
spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes
tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter.
105
[Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]
Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam
belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ:
[quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines.
Aureum quidem primo genus loquentium hominum
110
immortales fecerunt Olympias domos habentes.
Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret:
sicut Dii autem vivebant securum animum habentes,
procul absque et laboribus et ærumna: neque misera
senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus sibi similes
115
oblectabantur in conviviis mala extra omnia;
moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia
illis erant; fructumque ferebat fertile arvum
sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes
quieti operibus fruebantur cum bonis multis.
120
[abundantes pomis, cari beatis Diis.]
(120)
Verum postquam hoc genus terra abscondit,
ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis,
boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum:
qui sane custodiunt et justitiam et prava opera,
125
aëre induti ubique oberrantes per terram,
(125)
opum-datores: et hoc munus regium obtinebant.
Secundum inde genus multo deterius postea
argenteum fecerunt Olympias domos habentes,
aureo neque forma simile, neque ingenio.
130
Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam
(130)
educabatur crescens valde rudis sua in domo:
sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset,
pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes
ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant
135
a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere
(135)
volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris,
uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde
Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores
non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant.
140
At postquam et hoc genus terra occultavit,
(140)
hi quidem subterranei beati mortales vocantur,
secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur.
Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum
æneum fecit, omnino argenteo nihil simile,
145
e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis
(145)
opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum
edebant, sed adamantis habebant durum animum,
inaccessi: magna autem vis et manus invictæ
ex humeris nascebantur in validis membris.
150
His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus;
(150)
æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum.
Et hi quidem manibus sub suis domiti
abierunt in putridam domum horribilis Plutonis,
ignobiles: mors autem eos, terribiles quamvis (exsistentes),
155
cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis.
(155)
Sed postquam et hoc genus terra operuit,
rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem
Jupiter Saturnius fecit, justius et melius,
virorum heroum divinum genus, qui vocantur
160
semidei priore ætate per immensam terram.
(160)
Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis,
alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea in terra,
perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ;
alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris
165
ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ.
(165)
Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit:
iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens
Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ
procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est.
170
Et ii quidem habitant securum animum habentes
in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum,
(170)
felices heroes, quibus mellitum fructum
ter quotannis florentem fert fecundus ager.
Utinam non jam debuissem ego quintis interesse
175
hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci!
Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu
(175)
cessabunt a-labore et miseria, neque noctu,
corrupti: graves vero Dii dabunt curas.
Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis.
180
Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum,
postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint.
(180)
Neque pater liberis concordans, neque liberi patri,
neque hospes hospiti, neque amicus amico,
neque frater carus erit, ut antehac certe.
185
Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes;
incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis,
(185)
impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi
senibus parentibus educationis-præmia reddent,
violenti: alter autem alterius civitatem diripiet.
190
Neque ulla pii gratia erit, neque justi,
neque boni; magis vero maleficium et injurium
(190)
virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor
non erit: lædetque malus meliorem virum,
verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit.
195
Livor autem homines miseros omnes
maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.
(195)
Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa,
candidis verstibus tectæ corpus pulcrum,
immortalium ad genus iverunt relictis hominibus
200
Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves
mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.
(200)
Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis ipsis.
Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis,
admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam:
205
hæc vero misere, curvos fixa circum ungues,
lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:
(205)
Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior:
hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem (exsistentem):
cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam.
210
Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus contendere;
victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur.
(210)
Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis.
O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove:
injuria enim etiam mala misero est homini; nec quidem dives
215
facile ferre potest, gravaturque ab ea,
illapsus damnis: via vero aliter perveniendi
(215)
melior ad justa: justitia autem injuriam superat
ad finem progressa: passus vero damna stultus cognovit.
Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis.
220
[At Justitiæ tumultus est tractæ, quo viri duxerint
donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.]
(220)
Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum,
aerem induta, malum hominibus adferens,
qui ipsam expellunt, neque justam partem distribuunt.
225
Qui vero jura peregrinis et civibus dant
recta, neque quidquam prætergrediuntur justum,
(225)
his floret urbs, populique florent in ipsa:
pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis
molestum bellum decernit late-cernens Jupiter,
230
neque umquam justos inter homines fames versatur,
neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus fruuntur.
(230)
His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus
summa quidem fert glandes, media vero apes:
lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt:
235
pariunt vero mulieres similes liberos parentibus:
florent autem bonis perpetuo: neque in navibus
(235)
iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.
Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera,
iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.
240
Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit,
quicumque peccat et iniqua machinatur.
(240)
Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius,
famem simul et pestem: intereunt vero populi;
neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ,
245
Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam
aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum,
(245)
aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.
O reges, vos autem considerate etiam ipsi
hanc vindictam: prope enim inter homines versantes
250
immortales observant, quotquot pravis judiciis
se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes.
(250)
Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice
immortales Jovis custodes mortalium hominum:
hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera,
255
aëre induti, ubique oberrantes per terram.
Illa autem virgo est, Justitia, ex Jove, procreata
(255)
augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent.
Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens,
statim apud Jovem patrem considens Saturnium,
260
refert hominum injustam mentem, ut luat
[populus peccata regum, qui perniciosa meditantes
(260)
alio inflectunt jura prave dicentes.]
Hæc observantes reges, corrigite sententias,
donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.
265
Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens,
malumque consilium consulenti pessimum.
(265)
Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens
etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet,
quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.
270
Nunc jam ego neque ipse inter homines justus
sim, nec meus filius: quoniam malum est virum justum
(270)
esse, siquidem majus jus injustior habebit.
[Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.]
O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo,
275
et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere omnino.
Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius:
(275)
piscibus quidem et feris et avibus volucribus,
ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos:
hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima
280
est. Si enim quis velit justa profiteri
cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter:
(280)
qui vero testimoniis volens perjurium jurans
mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit,
ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est:
285
viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior.
Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa.
(285)
Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere
facile: plana quidem via est, valde autem procul habitat.
Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt
290
Immortales: longa vero et ardua via est ad eam,
et aspera primum: ubi vero ad summum aliquis venerit,
(290)
facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).
Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit,
cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora.
295
Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit.
Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens
(295)
in animo reposuerit, ille contra inutilis vir est.
At tu quidem nostri memor semper præcepti
operare, Persa, diva proles, ut te Fames
300
oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres
veneranda, victuque tuum impleat horreum.
(300)
Fames enim semper ignavo comes est viro.
Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus
vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole,
305
qui apum laborem absumunt otiosi,
vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire,
(305)
ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.
Ex laboribus autem viri evadunt pecorosique opulentique:
etiam laborans multo carior immortalibus
310
eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.
Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus est.
(310)
Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus
Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur.
Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.**
315
si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum
ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.
(315)
Pudor autem non bonus egenum hominem tenet,
pudor, qui homines valde lædit atque juvat.
Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.
320
Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores.
Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit,
(320)
aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa
fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit
hominum, pudorem vero impdentia expulerit:
325
facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ
viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur.
(325)
Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male tractaverit;
quique fratris sui lectum adscenderit
secreti concubitus uxoris, scelerata patrans;
330
quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos;
quique parentem senem misero in senectutis limite
(330)
increpuerit gravibus incessens verbis:
huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero
operibus pro iniquis gravem exhibet talionem.
335
Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.
Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis
(335)
caste et pure, nitida vero femora adoleto:
alias autem libationibus thuribusque placato,
et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit:
340
ut tibi benevolum cor et animum habeant;
[ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]
(340)
Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque:
eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat.
Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud quid accidat,
345
vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.
Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum.
(345)
Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum.
Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.
Recte quidem metiaris mutuans a vicino, recte vero redde,
350
eadem mensura, et amplius, si quidem possis:
ut indigens etiam in posterum æquum eum invenias.
(350)
Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis.
Amantem ama, et succurrenti succurre:
et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.
355
Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit.
Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix.
(355)
Quicumque enim quidem vir libens dat, is etiam multum dederit.*
gaudet dono et delectatur suo in animo.
Qui vero ipse ceperit impudentiæ obsecutus
360
quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum.
Siquidem enim et parvum ad parvum posueris,
(360)
et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit.
Qui vero ad id-quod adest adjicit, is vitabit atram famem.
Neque vero quod domi repositum est hominem cruciat.
365
Domi melius est esse, quoniam damnosum, quod foris est.
Bonum quidem de-præsenti capere, miseria vero animo,
(365)
egere absente: quæ te meditari jubeo.
Incipiente autem dolio et desinente saturare,
in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia.
370
Merces autem viro amico constituta æqua esto.
Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto:
(370)
credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt homines.
Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat,
blanda garriens, tuum inquirens domicilium.
375
Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus.
Unicus vero filius sit, paternam domum
(375)
qui-servet: ita enim opulentia crescet in ædibus.
Senex autem moriaris, alterum filium relinquens.
Facile vero et pluribus præbuerit Jupiter ingentes opes.
380
Major quidem plurium cura, major autem accessio.
[Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo,
(380)
sic facito, et operi super opus operare.]
Pleiadibus Atlante-natis exorientibus,
incipe messem; arationem vero, occidentibus.
385
Hæ autem sane noctesque et dies quadraginta
latent: rursum vero inverso anno
(385)
apparent primum ubi-acuitur ferrum.
Hæc utique camporum est lex, iisque, qui mare
prope habitant iisque, qui valles flexuosas,
390
a-mari fluctuante procul, pinguem regionem
incolunt: nudus serito, nudusque arato,
(390)
nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles***
opera tibi-parare Cereris, ut tibi singula
tempestiva crescant,ne quando interim egens
395
mendices ad alienas domos, et nihil efficias.
Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi non amplius-dabo,
(395)
neque admetiar: operare, stolide Persa,
operibus, quæ hominibus Dii destinarunt:
ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens
400
quæras victum per vicinos, hi vero negligant.
Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero amplius molestus-tueris,
(400)
rem quidem non facies, tu vero inania mula dices:
inutilis autem erit verborum copia. Sed te jubeo
cogitare debitorumque solutionem famisque evitationem.
405
Domum quidem primum, fœminamque bovemque aratorem,
[servam non nuptam, quæ et boves sequatur:]
(405)
utensilia vero domi omnia apta parato:
ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas,
tempus autem prætereat, minuaturque etiam opus.
410
Neve differas in crastinum inque perendinum:
non enim frustra-laborans[TR4] vir implet horreum,
(410)
neque differens: studium vero opus auget.
Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur.
Quum jam desinit vis acuti solis
415
æstum sudoriferum, per-autumnum pluente
Jove præpotente, mutatur vero humana cutis*
(415)
multo agilior: jam enim tunc Sirius stella
paulisper supra caput mortalium hominum
venit interdiu, magis autem nocte fruitur:
420
tum minime-rosa (vermibus) est cæsa ferro
silva, folia autem[TR5] humi fundit, germinationeque desinit:
(420)
tunc igitur lignari memento tempestiva opera.
Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale,
axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic:
425
si vero octopedalem, inde et malleum secueris.
Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plaustro.
(425)
Multa curva ligna: ferto autem buram, cum inveneris
domum, in monte quærens vel in campo,
ilignam: hæc enim bobus ad-arandum firmissima est,
430
si Minervæ famulus, dentali infigens,
clavis conjungens adaptaverit temoni.
(430)
Bina vero facito aratra, fabricans domi,
alterum nativa-bura et alterum compactile: quoniam multo melius sic:
si alterum quidem fregeris, alterum bobus injeceris.
435
E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones,
e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero duos novennes
(435)
mares comparato (horum enim robur non imbellicum est)
juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi.
Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum
440
fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint.
Hos autem simul quadragenarius juvenis sequatur,
(440)
panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum,
qui opus curans rectum sulcum ducat,
non-amplius circumspiciens æquales, sed in opere
445
animum habens: hoc vero neque junior alius melior
ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam.
(445)
Junior enim vir ad æquales desiderio-trahitur.
Observa vero, cum gruis vocem audieris
alte in nubibus quotannis clangentis:
450
hæc arationisque signum affert, et hyemis tempus
indicat imbriferæ: cor autem rodit viri bobus-carentis.
(450)
Tunc sane pasce camuros boves domi manentes.
[Facile enim est verbum dicere: Par-boum da et plaustrum;
facile autem recusare: Sunt vero opera bobus.
455
Putat autem vir mente nempe dives se fabricaturum plaustrum,
stultus, neque hocce scit: centum enim sunt ligna plaustri,
(455)
quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.]
Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit,
jam[TR6] tunc aggredere, simul servique et ipse,
460
siccum et humidum arans arationis per tempus,
mane valde festinans, ut tibi impleantur arva.
(462)
[Vere vertito; æstate vero iteratum arvum non te fallet.]
Novalem autem serito adhuc levem agrum.
[Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.]
465
Supplica vero Jovi infero, Cererique castæ,
perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus,
(465)
incipiens primum arationem, cum extremum stivæ
manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris
temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo sequens
470
servus tenens ligonem negotium avibus facessat,
semina abscondens. Diligentia enim optima
(470)
mortalibus hominibus, negligentia vero pessima.
Sic ubertate spicæ nutaverint ad-terram,
si finem ipse postea Olympius præbuisset,
475
e vasis autem ejeceris araneas; et te spero
gavisurum, de-victu sumentem intus reposito.
(475)
Bene-onustus autem pervenies ad album ver, neque ad alios
respicies: tui vero alius vir indigus erit.
Si vero sole vertente (bruma) divam araveris terram,
480
sedens metes, pauxillum manu cormprehendens,
alternatim ligans pulverulentus,[TR7] non valde gaudens.
(480)
Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient.
[Alias autem alia Jovis mens ægida-habentis,]
difficilis vero hominibus mortalibus intellectu.
485
Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit.
Quando cuculus canit quercus in foliis,
(485)
primum, delectatque mortales super immensam terram;
tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat,
neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens:
490
ita serus-arator priorem æquarit.
[Animo autem bene omnia serva: neve te lateat
(490)
neque ver evadens album, neque tempestivus imber.]
Præteri autem ærariam officinam et calidam tabernam,
tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus
495
arcet, ubi impiger vir valde domum augeat:
ne te malæ hyemis difficultas deprehendat
(495)
cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas.
Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans,
egens victus, mala locutus-est ad-animum suum.
500
[Spes vero non bona indigentem virum fovet,
sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit.
(500)
Demonstra autem servis, æstate adhuc media (exsistente):
Non semper æstas erit, exstruite casas.]
[Mensem[TR8] vero Lenæonem, malos dies, boves-cruciantes omnes,
505
hunc vitate, et glacies, quæ super terram
flante Borea molestæ exsistunt,
(505)
qui per Thraciam equorum-altricem lato mari
inspirans id concutit: remugit autem terra et silva:
multas vero quercus alticomas abietesque densas
510
montis in saltibus dejicit terræ multos-pascenti
irruens, et omnis reboat tunc innumera silva.
(510)
Feræ autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt,
quarum etiam villis cutis obtecta est: sed sane et has
frigidus cum-sit perflat, villosis-pectoribus licet exsistentes.
515
Et per pellem bovis penetrat, neque hæc eum arcet;
et etiam per capram flat longis-pilis: sed ovium-greges omnino,
(515)
quia valde-densi villi ipsarum, non perflat
vis venti Boreæ: incurvum vero senem facit.
Etiam per virginem tenelli-corporis non perflat,
520
quæcumque intra ædes caram apud matrem manet,
nondum opera sciens aureæ Veneris;
(520)
quando lota tenerum corpus et pingui oleo
uncta in-recessu cubat intra domum
die hiberno, quando exossis (polypus) suum pedem arrodit,
525
inque domo sine-igne et in latibulis tristibus,
neque ei sol ostendit pabulum invadendum:
(525)
sed super nigrorum hominum populumque urbemque
vertitur, tardius autem Græcis lucet.
Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolæ
530
misere manducantes per nemora saltuosa
fugiunt, (et omnibus in animo id curæ-est,)
(530)
ubi tecta quærentes densas latebras habent,
et antrum petrosum: illi vero tripodi (seni) homines similes,
cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat,
535
huic similes incedunt, vitantes nivem albam.]
Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo,
(535)
lænamque mollem et talarem tunicam:
stamine vero in pauco multum subtegmen intexe.
Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant,
540
neve erecti horreant surgentes per corpus.
Circum vero pedes calceos bovis vi occisi
(540)
aptos ligato, pilis intus condensatos.
Primogenitorum vero hœdorum, cum frigus tempestivum venerit,
pelles consulto nervo bovis, ut super dorsum
545
pluviæ circum-injicias munimentum: in capite vero superne
pileum habeto elaboratum, ne aures humefias:
(545)
frigida enim et aurora est Borea cessante:
matutina vero super terram a cœlo stellato
nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus:
550
quæ hauriens fluminibus e perennibus,
alte supra terram sublata venti procella,
(550)
interdum quidem etiam pluit ad versperam, interdum vero descendit
densas Thracio Borea nubes excitante.
Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi,
555
ne-quando te cœlitus tenebrosa nubes circumtegat
corpusque madidum reddat, vestesque humectet.
(555)
Sed evitato: mensis enim gravissimus hic
hibernus, gravis pecudibus, gravisque hominibus.
Tunc dimidium bobus, homini vero plus adsit
560
cibariorum: longæ enim adjutrices noctes sunt.
[Hæc observans totum in annum
(560)
æquato noctesque et dies, donec rursum
terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.]
Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (brumam),
565
hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella
Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani
(565)
primum totus-apparens exoritur vespertinus.
Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo
in lucem hominibus, vere recens-ineunte.
570
Hanc prævertens vites amputato: sic enim melius.
At cum domiporta (cochlea) e terra plantas adscenderit,
(570)
Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vitium:
sed falcesque acuito et servos excitato.
Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum,
575
tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.[TR9]
Tunc festina et domum fruges congere,
(575)
mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit.
Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem.
Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet opus:
580
Aurora, quæ apparens multos ingredi-fecit viam
homines, multis autem juga bobus imponit.
(580)
Quum vero scolymosque floret, et canora cicada
arbori insidens stridulum defundit cantum
frequenter sub alis, æstatis laborioso tempore,
585
tunc pinguissimæque capræ et vinum optimum,
lascivissimæ autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri
(585)
sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat,
siccum vero etiam corpus ob æstum. Sed tunc jam
sit petræque umbra, et Biblinum vinum,
590
panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactantium,
et vaccæ in-silva-pascentis caro nondum enixæ,
(590)
primogenitorumque hœdorum: insuper vero nigrum bibito vinum,
in umbra sedens, saturatus cor cibo,
contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum,
595
fontisque[TR10] perennis ac defluentis, quique illimis sit,
tres partes aquæ infunde, quartam vero immitte vini.
(595)
Famulis autem impera Cereris sacrum munus
triturare, quando primum apparuerit robur Orionis,
loco in ventoso et bene-orbiculata in area:
600
mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam jam
omnem victum deposueris paratum intra domum,
(600)
[servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam
quærere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.]
Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo,
605
ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat.
Fœnum autem importato et paleas, ut tibi sit
(605)
bobus ac mulis annuum pabulum. Sed postea
servorum refocilla cara genua et boves solve.
Quum vero Orion et Sirius in medium venerit
610
cœlum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora,
o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas:
(610)
monstrato vero soli decemque dies et decem noctes,
quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito
dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam
615
Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis
occiderint, tunc deinde arationis memor esto
(615)
tempestivæ: annus autem per terram prosper sit.
Sin autem te navigationis periculosæ desiderium capit:
quando Pleiades robur validum Orionis
620
fugientes ceciderint in obscurum pontum,
jam tunc omnigenorum ventorum furunt flamina:
(620)
et tunc ne-amplius naves habeto in nigro ponto:
terram autem exercere memento: uti te jubeo.
Navem vero in continentem trahito, munitoque lapidibus
625
undique, ut arceant ventorum vim humide flantium,
paxillo extracto, ne putrefaciat Jovis imber.
(625)
Armamenta vero disposita omnia tuæ repone domi,
diligenter componens navis alas (vela) marivagæ:
clavum vero fabrefactum super fumum suspendito.
630
Ipse autem tempestivam exspectato navigationem, dum veniat:
et tum navem celerem in-mare trahito, intus vero etiam onus
(630)
aptum imponito, ut domum lucrum reportes
quemadmodum meusque pater et tuus, valde stolide Persa,
navigabat in navibus, victus indigens honesti:
635
qui olim et huc venit, multum pontum emensus,
Cuma Æolide relicta, in navi nigra:
(635)
non abundantiam fugiens neque divitiasque et fortunam,
sed malam pauperiem, quam Jupiter hominibus dat.
Habitavit autem prope Heliconem misero in vico,
640
Ascra, hyeme malo, æstate molesto, neque umquam bono.
Tu vero, o Persa, operum memor esto
(640)
tempestivorum omnium, de navigatione vero maxime.
[Navem parvam laudato, magnæ vero onera imponito;
majus quidem onus, majus vero ad lucrum lucrum
645
erit, si venti quidem malos contineant flatus.]
Quando ad mercaturam verteris imprudentem animum,
(645)
volueris autem debita effugere et injucundam famem,
ostendam jam tibi rationes multisoni maris,
neque omnino navigandi peritus, neque omnino navium.
650
Neque enim umquam navi tranavi latum mare;
nisi in Eubœam ex Aulide, ubi quondam Argivi,
(650)
exspectantes tempestatem (desinentem), multum populum collegerunt
Græcia e sacra in Trojam pulcris-fœminis.
Ibi vero ego ad certamina strenui Amphidamantis
655
Chalcidemque trajeci: indicta (per præcones) vero multa
præmia posuerunt filii magnanimi: ubi me glorior
(655)
carmine victorem tulisse tripodem auritum.
Quem quidem ego Musis Heliconiadibus dicavi,
ubi me primum dulci adduxerunt cantui.
660
Tantum igitur naves quidem expertus-sum multos-clavos-habentes.
Sed etiam sic dicam Jovis voluntatem ægida-habentis:
(660)
Musæ enim me docuerunt divinum carmen canere.
Dies quinquaginta post conversionem solis,
ad finem progressa æstate, laborioso tempore,
665
tempestiva est mortalibus navigatio: neque navem
fregeris, neque homines perdiderit mare,
(665)
nisi forte data-opera Neptunus terræ-concussor
aut Jupiter, immortalium rex, velit perdere.
Penes hos enim exitus est pariter bonorumque malorumque.
670
Tunc vero dispositæque auræ et mare innocuum:
securus tunc navem celerem, ventis fretus,
(670)
deducito in pontum, onus vero bene omne colloca.
Propera autem quam celerrime rursus domum redire:
neque exspectato vinumque novum et autumnalem imbrem,
675
et hyemem accedentem, Notique sævos flatus,
qui concitat mare, comitans Jovis imbrem
(675)
multum, autumnalem, difficilemque pontum reddit.
Alia vero verna est navigatio hominibus.
Cum enim primum, quantum incedens cornix
680
vestigium facit, tantum folia homini apparuerint
in ficu summa; tum etiam pervium est mare.
(680)
Verna autem hæc est navigatio: non ipsam equidem
probo: neque enim meo animo grata est;
arreptum ægre effugeris malum. Sed tamen et hæc
685
homines faciunt, stultitia mentis:
opes enim anima sunt miseris mortalibus.
(685)
Dirum vero est mori in fluctibus: at te jubeo
considerare hæc omnia in animo, uti dico.
Ne vero in navibus omnem fortunam cavis pone:
690
sed plura relinquito, pauciora vero imponito.
Dirum enim ponti in fluctibus exitio occurrere.
(690)
[Dirumque, si in plaustrum prægrande onere imposito
axem fregeris, onera vero corrumpantur.]
Modum servato: opportunum-tempus vero in omnibus optimum.
695
Mature autem uxorem tuam ad domum ducito,
neque triginta annis valde multum deficiens
(695)
neque adjiciens valde multum: nuptiæ vero tibi tempestivæ hæ,
mulier autem quatuor annos pubescat, quinto vero (pubertatis) nubat.
Virginem vero ducito, ut mores castos doceas.
700
Eam vero potissimum ducito, quæ te prope habitat:
omnia bene circumspiciens, ne vicinis ludibria ducas.
(700)
Neque enim quicquam muliere vir sortitur melius
bona, verum contra mala non gravius aliud,
comissatrice: quæ virum, etiamsi robustum (exsistentem),
705
torret sine face et crudæ senectæ tradit.
Bene vero vindictam immortalium beatorum observato.
(705)
Neque fratri æqualem facito amicum:
sin autem feceris, ne ipsum prior malo afficias.
Ne vero mentiaris dicis gratia: sin autem tibi cœperit
710
aut aliquod verbum dicere infestum, aut facere,
bis tantum puniri memento: si vero rursus
(710)
redeat ad amicitiam, pœnam autem velit dare,
recipe: miser sane vir amicum alias alium
facit. Tuum vero ne quid animum coarguat vultus.
715
Ne vero multorum-hospes, neve nullius-hospes dicaris,
neve malorum socius, neve bonorum conviciator.
(715)
Neque umquam perniciosam pauperiem animum-comedentem homini
patiaris exprobrare, beatorum munus sempiternorum.
Linguæ certo thesaurus inter homines optimus
720
parcæ, plurima vero gratia modum servantis:
Sin autem malum dixeris, forsan ipse majus audies.
(720)
Neve in communi convivio morosus sis
de symbolis: plurima vero gratia sumtusque minimus.
Neve umquam ex aurora Jovi libato nigrum-vinum
725
manibus illotis, neve aliis immortalibus:
neque enim hi exaudiunt, respuunt vero etiam preces.
(725)
Neu contra solem versus stans meito,
sed-etiam postquam occidit, memento, adversus orientem
neque in via, neque extra via inter-eundum meiere.
730
Neve denuderis: Deorum quippe noctes sunt:
sedens vero in-fumeto vir prudentia doctus,
(730)
aut idem ad parietem accedens bene-septæ caulæ.
Neu pudenda semine pollutus intra domum
focum juxta revelato, sed caveto.
735
Neve a mali-ominis funebribus reversus
seminato progeniem, sed immortalium a convivio.
(735)
Neve umquam perennium fluviorum pulcre-fluentem aquam
pedibus transito, priusquam precatus-fueris adspiciens pulcra fluenta,
manus lotus amœna aqua limpida.
740
Qui fluvium transierit, malitia vero manus illotus,
huic Dii succensent et dolores dant in-posterum.
(740)
Ne vero a manu, Deorum in convivio splendido,
siccum a viridi reseca nigro ferro.
Neve umquam cythum pone super craterem
745
bibentium: perniciosum enim in eo fatum est.
Neu domum exstruens impolitam relinquito,
(745)
ne forte insidens crociat stridula cornix.
Neve ex ollis-pedatis nondum-dedicatis capiens
edito, neve lavator: quia et hisce inest pœna.
750
Neve in immobilibus (monimentis) ponito, non enim mlius est,
puerum duodecennem, quod virum impubem reddit:
(750)
[neque duodecim mensium: æquale et hoc est.]
Neu muliebri balneo corpus abluito
vir: gravis enim ad tempus est etiam in eo
755
pœna. Neu sacrificia in accensa incidens,
reprehende arcana: Deus sane et hæc indigne-fert.
(755)
Neve umquam in alveo fluviorum mare influentium,
neu super fontes meito, sed valde evitato;
neve incacato; id enim nihilo melius est.
760
Sic facito: gravem vero mortalium evitato famam.
Fama enim mala est levis quidem levatu
(760)
facillime, molesta vero portatu, difficilisque depositu.
Fama vero nulla omnino perit, quam-quidem multi
populi divulgant; Dea sane quædam est et ipsa.
765
Dies vero ex Jove observans bene secundum decorum,
doce servos: tricesimum mensis optimum
(765)
operaque ad-inspicienda atque demensum dividendum,
quum ex-veritate populi eum judicantes degunt.
Hi enim dies sunt Jove a prudente
770
Primum primus quartusque et septimus sacer dies,
(hoc enim Apollinem ense-aureo peperit Latona),
(770)
octavusque nonusque; duo quidem dies mensis
egregii crescentis mortalia opera ad-curanda,
undecimusque duodecimusque: ambo quidem boni,
775
hic quidem ovibus tondendis, ille vero lætis segetibus metendis:
duodecimus autem undecimo multo melior:
(775)
hoc enim net fila alte-suspensa aranea
die ex pleno, quum et prudens (formica) acervum colligit.
Hoc vero telam instituat mulier, proponatque sibi opus.
780
Mensis autem ineuntis decimotertio evitato
sementem incepturus: plantis vero inferendis optimus est.
(780)
Sextus vero medius valde incommodus est plantis,
viriparus autem bonus: puellæ vero non utilis est,
neque gignendæ primum, nec nuptui collocandæ.
785
Nec primus quidem sextus puellis gignendis
aptus, sed hœdis castrandis et gregibus ovium,
(785)
stabuloque circumsepiendo pastorali benignus dies:
bonus autem viriparus: amat vero etiam convitia loqui,
mendaciaque blandosque sermones occultaque colloquia.
790
Mensis vero octavo verrem et bovem mugientem
castrato, mulos autem duodecimo patientes-laboris.
(790)
Vicesimo vero (in) magno nono, pleno die, prudentem virum
generato: valde enim animo sapiens est.
Bonus autem viriparus decimus, puellæ vero et quartus
795
medius; hoc vero et oves et flexipedes camuros boves,
et canem asperis-dentibus et mulos patientes-laboris
(795)
cicurato, manum imponens; cave vero iram eorum.
Quarto caveto finientis inchoantisque mensis
doloribus animum conficias: valde sane perfectus diest est.
800
Quarto autem mensis in domum uxorem ducito
auguriis observatis, quæ ad rem hanc optima.
(800)
Quintos vero evitato, quia difficilesque sunt et graves:
(in) quinto enim aiunt Furias servire
Horco eo die nato, quem Eris peperit pestem perjuris.
805
Medio vero septimo Cereris sacrum munus
bene valde inspiciens bene-orbiculata in area
(805)
ventilato: lignicidaque secato cubicularia ligna
navaliaque ligna multa, quæ apta navibus sunt.
Quarta vero incipito naves compingere fragiles.
810
Nonus autem medius ad vesperam melior dies.
Primus vero nonus prorsus-innoxius hominibus:
(810)
bonus quidem enim et hic ad plantandum atque generandum,
viroque et mulieri: neque umquam prorsus-malus dies.
Pauci vero etiam sciunt tertium-nonum mensis optimum
815
[ad-relinendum[TR11] dolium et jugum collo imponendum
bobus et mulis et equis celeripedibus,]
(815)
navem multis-transtris celerem in nigrum pontum
ad-trahendam: pauci autem veracam dicunt
[quarto vero aperi dolium: præ omnibus sacer dies:]
820
medium: pauci vero etiam post vicesimum mensis optimum
aurora oriente: ad vesperam autem est deterior.
(820)
Hi quidem dies sunt hominibus magno commodo.
Cæteri autem intercidentes innoxii, nihil ferentes.
Alius vero alium laudat, pauci autem norunt.
825
Interdum noverca est dies, interdum mater.
Horum dierum, beatusque et fortunatus est is, qui hæc omnia
(825)
sciens operatus-fuerit, inculpatus immortalibus,
auguria observans et delicta evitans.
[TR1] "Oblectentur" → "oblectentur"
[TR2] "Vivit" → "vivit"
[TR3] "Fiunt" → "fiunt"
[TR4] "fustra-laborans" → "frustra-laborans"
[TR5] "antem" → "autem"
[TR6] "Jam" → "jam"
[TR7] "puluerulentus" → "pulverulentus"
[TR8] "Mensem" → "[Mensem"
[TR9] Line number "575" added.
[TR10] "fontisquc" → "fontisque"
[TR11] "ad-relinendum" → "[ad-relinendum"