Project Gutenberg's Commentarii de Bello Gallico, by Gaius Iulius Caesar

This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with
almost no restrictions whatsoever.  You may copy it, give it away or
re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included
with this eBook or online at www.gutenberg.org


Title: Commentarii de Bello Gallico
       Libri V-VIII

Author: Gaius Iulius Caesar

Contributor: Aulus Hirtius

Release Date: July 16, 2006 [EBook #18837]

Language: Latin

Character set encoding: ASCII

*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK COMMENTARII DE BELLO GALLICO ***




Produced by Stuart Locke




Commentarii de Bello Gallico

Libri V-VIII



Liber V

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in
Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos
legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves
aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque
demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit
humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo
magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi
fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum
transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas
adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari
iubet. Ipse conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum
proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae
incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites
imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae
legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum
consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de
iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat
eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello
civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut
imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment
poenamque constituant.


2

His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam
revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omnium
rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra
demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum
abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. Collaudatis militibus
atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque
omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in
Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX
transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum
reliquit. Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in
fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant
neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos so icitare
dicebantur.


3

Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque
habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea
civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et
Cingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque
adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in offlcio
futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque
in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum
peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant
in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines
Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare
instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et
familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus
perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere
coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab
omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: Sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius
civitatem in offlcio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs
propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatem in sua
potestate, seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum,
suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.


4

Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res
ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris
consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis,
Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in
eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat,
consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; nihilo
tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim
Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat,
tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam
plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id
tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et,
qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore
exarsit.


5

His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate
reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae
revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus
instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero
milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus
perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia,
reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset,
motum Galliae verebatur.


6

Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est.
Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum
novarum, cupidum imperi, magru animi, magnae inter Gallos auctoritatis
cognoverat. Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat
sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter
ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem
mittere audebant. Id factum es suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille
omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur,
partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus
impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni
spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare
singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent metu
territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate
spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae
interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret;
fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu
Galliae intellexissent communi consilio administrarent. Haec a
compluribus ad Caesarem deferebantur.


7

Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis
tribuebat, coercendum atque deten endum quibuscumque rebus posset
Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat,
prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies
circiter XXV in eo loco commoratus, quod Carus ventus navigationem
impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare
consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo
tamen setius omnia eius consilia cognosceret: tandem idoneam nactus
tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet. At omnium
impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente
Caesare domum discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar intermissa
profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad
eum insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat,
interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus,
qui praesentis imperium neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac
se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans
liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum,
circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem
omnes revertuntur.


8

His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et
equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam
provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro
tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero
equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit
et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum
non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam
relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis
contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum
superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus
laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi
labore longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam
omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est
visus; sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo
convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis
privatisque quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno
erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca
abdiderant.


9

Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis
cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad
mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de
tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in
litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, et
praesidio navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu progressus milia
passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. Illi equitatu
atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere
et proelium committere coeperuut. Repulsi ab equitatu se in silvas
abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere munitum, quem
domestici belli, ut videbantur, causa iam ante praeparaverant: nam
crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex
silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi
prohibebant. At milites legionis septimae, testudine facta et aggere
ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt
paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequi
vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et quod magna parte diei
consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.


10

Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem
misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris
progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto
Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima
coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas
esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae
gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu
navium magnum esse incommodum acceptum.


11

His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in
itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex
nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis
circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio
viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios
arcessi iubet; Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis
legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat
multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves
subduci et cum castris una munitione coniungi. In his rebus circiter
dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum
intermissis. Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem
copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde
redierat proficiscitur. Eo cum venisset, maiores iam undique in eum
locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique
administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a
maritimis civitatibus fiumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari
circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis
civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu
permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefeceraut.


12

Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi
memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli
inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus
civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et
bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum
est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis
consimilia, pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo
aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi
plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed
eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque
generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et
gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi
voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus.


13

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius
lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia
naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.
Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad
Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio
minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus
atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae
appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae
existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos
triginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus
reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in
continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert
illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra
septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus
lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in
longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies
centum milium passuum.


14

Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio
est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod
caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna
aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa
praeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter
se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis;
sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo
quaeque deducta est.


15

Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in
itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores
fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribus
interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi
intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitione
castrorum subito se ex statione pro castris collocati, acriter
pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare atque eis
primis legionum duarum, cum hae perexiguo intermisso loci spatio inter
se constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris per medios
audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo die
Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus
submissis cohortibus repelluntur.


16

Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris
dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod
neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent,
minus aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum
periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto
plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent,
ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.
Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque
idem periculum inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti sed rari
magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent,
atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes
defetigatis succederent.


17

Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique
se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere
coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque
omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus
partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque
non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque
finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se
legiones viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero
interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis
desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique
convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis
nobiscum copiis hostes contenderunt.


18

Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni
exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre,
transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis
ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis
sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes
flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar
praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea
celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua
exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non
possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.


19

Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe
contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor
essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via
excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque
eis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque
homines ex agris in silvas compellebat et, cum equitatus noster
liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus
viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo
nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari
prohibebat. Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi
Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis
hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites
efficere poterant.


20

Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua
Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem
Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat
interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat,
legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque
imperata facturos; petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni
defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat.
His Caesar imperat obsides quadraginta frumentumque exercitui
Mandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt,
obsides ad numerum frumentumque miserunt.


21

Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis
sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum
Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus
hominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni vocant,
cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis
hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum
legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen
hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati
militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi
eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt
comprehensi atque interfecti.


22

Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse
ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges
praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit
atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de
improviso adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissent,
nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili
duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio
nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam
permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de
deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in
continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis
superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides
imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia
penderet constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne
Mandubracio neu Trinobantibus noceat.


23

Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas.
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae
tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare
instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot
navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae
milites portaret, desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti
ad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quas
postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum
caperent, reliquae fere omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar
frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod
aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa
tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima
luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.


24

Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo
anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat,
coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis
collocare legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam
in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto
Ciceroni, tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito
Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in Belgis
collocavit: eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum
et Gaium Trebonium legatos praefecit. Vnam legionem, quam proxime
trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars
maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et
Catuvolci erant, misit. Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et
Lucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modum
distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi
posse existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter
eam, quam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partem ducendam
dederat, milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad
legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari
constituit.


25

Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua
civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se
benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius onera fuerat usus,
maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem inimici,
multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt. Defertur
ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne
civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio
celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera
cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere.
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat,
certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse
munitum.


26

Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini
tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum
ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in
hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos
concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra
oppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque
adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri
proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione
reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad
colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent,
quibus rebus controversias minui posse sperarent.


27

Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus,
familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui
iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos
Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se beneficiis
plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus
esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei
et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci
obsidum numero missos apud in servitute et catenis tenuissent; neque
id, quod tecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate
sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut
non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem.
Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum
coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua
probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis
populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae commune
consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum
diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non facile
Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi
libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate
satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris:
monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti
consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc
adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi
sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter
paulo amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando
confirmare tutum iter per fines daturum. Quod cum faciat, et civitati
sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis
gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.


28

Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi
repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non
neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem
ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum
facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt
magnaque inter eos exsistit controversia. Lucius Aummculeius
compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil
temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum
existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri
posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum
hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime
sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis
hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius
aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?


29

Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium
adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid calamitatis in
proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem.
Caesarem arbitrari profcctum in Italiam; neque aiiter Calnutcs
interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si
ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Non
hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis
dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere
Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam
superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi
persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium
descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil
esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si
Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam
salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem
habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua
obsidione fames esset timenda.


30

Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque
ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita vultis,"
Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; "neque
is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi
sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si
per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem
cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab
ceteris aut ferro aut fame intereant."


31

Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua
dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem
esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant
ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotuc
manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce ituros.
Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles
circumspiceret, quic secum portare posset, quid ex instrumento
hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine
periculo maneatur, et languore militulr et vigilus periculum augeatur.
Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuas non
ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum,
longissimo agmine maximisque impedimentis.


32

At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione
eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno
atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum
adventum exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam
convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se
ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque
iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.


33

Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et
concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum
omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui
in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset
haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor
non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis
cohortandisque miltibus imperatoris et in pugna militis officia
praestabat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se
obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent,
iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem
consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non
est, tarmen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et
hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et
desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri
necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque
eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere
properaret, clamore et fletu omnia complerentur.


34

At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie
pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse
praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde
omnia in victoria posita existimarent. Erant et virtute et studio
pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur,
tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque
cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua re
animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu
propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant
(levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse),
rursus se ad signa recipientes insequantur.


35

Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex
orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela
recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant,
et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant
circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus
relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti
vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus
acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce
ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum
committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum
duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula
traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum
circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes
cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.


36

His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos
cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum
mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit:
si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari
posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri,
inque eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio
communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una
colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse.
Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.


37

Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et
primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem
accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem
faciant imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt
longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim
circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant
atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.
Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum.
Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius
Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur,
aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans
occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum
omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio lapsi
incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna
perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.


38

Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui
erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem
intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque
concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in
perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint
iniuriis occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque
partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito
oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem
profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.


39

Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos,
Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas
manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant
nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque accidit, quod
fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa
in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur.
His circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum
omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri
celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies
sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc
adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.


40

Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis propositis
praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi intercipiuntur.
Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum
CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur,
perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra
oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris
resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni
temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas
quietis datur. Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt
noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum
numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex
cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne
nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum
concursu ae vocibus sibi parcere cogeretur.


41

Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem cermonis aditum
causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant:
omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris
reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte:
Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. Errare eos dicunt, si
quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen
hoe esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna
recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere illis
incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes
velint sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non
esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem:
si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad
Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint,
impetraturos.


42

Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna
cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverant
et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis docebantur; sed
nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis
caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire
nitebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit: nam
minus horis tribus milium pedum XV in circuitu munitionem perfecerunt
reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque,
quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.


43

Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex
argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more
Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum
distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata
victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere
coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut,
cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine
premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare
intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed
paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed
tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant
recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa flamma
et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis
centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes
removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare
coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus
coniectis deturbati, turrisque succensa est.


44

Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus
appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se
controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis
summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad
munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, "Vorene? aut quem
locum tuae probandae virtutis exspectas? hic dies de nostris
controversiis iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones
quaque pars hostium confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus quidem
tum sese vallo continet, sed omnium veritus existi mationem
subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit
atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et
exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt
neque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et
verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium
educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes
circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.
Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: illum veruto
arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno
interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius instat, in locum
deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium
Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude
sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in contentione et
certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio
salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute
anteferendus videretur.


45

Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et maxime quod
magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum
pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem
mittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum
cruciatu necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus
honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei
fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadet
praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo
illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus
ad Caesarem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque
cognoscitur.


46

Caesar acceptis litteris hora circiter Xl diei statim nuntium in
Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab
eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci
celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium
Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua
sibi iter faciendum sciebat. Scribit Labieno, si rei publicae commodo
facere posset, cum legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partem
exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites
circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.


47

Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior
factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae
praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus,
obsides civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo
tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum
erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus
interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum
Treverorum copiae venissent, veritus, si ex hibernis fugae similem
profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim
quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit,
quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam
in Eburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias
Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.


48

Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad
duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate
ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captivis
cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res
sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemys persuadet uti ad
Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit,
ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si
adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata
intra munitionem castrorum abiciat. In litteris scribit se cum
legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem
retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam
mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo
animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad
Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat
maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul
videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.


49

Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem
omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. Cicero
data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus,
repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute
diligenterque faciat: perscribit in litteris hostes ab se discessisse
omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter
media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum
animo confirmat. Postero die luce prima movet castra et circiter milia
passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium
conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco
dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo
animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et quam
aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua
per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis,
tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut
in summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in
omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem
transire possit.


50

Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo
loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant,
exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum
locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet,
si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum
periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad
castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar
consulto equites cedere seque in castra recipere iubet, simul es
omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque
in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione
agi timoris iubet.


51

Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo
loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius
accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt
praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu
Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere;
post id tempus non fore potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut
obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non
posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas
complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino
pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque
omnes armis exuit.


52

Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque
etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis
incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres,
testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit
non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus
iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint
administratae. Ciceronem pro eius merito leg,ionemque collaudat;
centuriones singillatim tribunosquc militum appellat, quorum egregiam
fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et
Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita rem
gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum
culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum
docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato
incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor
relinquatur.


53

Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria
Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum
abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset,
ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore
significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama
ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni
oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros
reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum
tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare
constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse
ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte
perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios
legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili
caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in
locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis
tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de
consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscio,
quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas
Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur,
oppugnandi sui causa convenisse neque longius milia passuum octo ab
hibernis suis afuisse, sed nuntio allato de victoria Caesaris
discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur.


54

At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias
territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando
magnam partem Galliae in offiicio tenuit. Tamen Senones, quae est
civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis,
Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater
Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum
obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille
praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti regno domoque
expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is
omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt.
Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes
inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut
praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit,
alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro
recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non
suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus
aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus
gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a
populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.


55

Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri
interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli
civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse
amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus
copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque
tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam
his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum
legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque
peterent.


56

Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque
conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum
Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus
suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum
est initium belli, quo lege communi omnes puberes armati convenire
consuerunt; qui ex eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis
omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem,
alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus
Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque
eius publicat. His rebus confectis, in concilio pronuntiat arcessitum
se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus;
huc iturum per fines Remorum eorumque agros popula turum ac, priusquam
id faciat, castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.


57

Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese
teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem
rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque
eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio
habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique
evocat: his certum diem conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum
omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm
castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites
plerumque omnes tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra
munitionem continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat
rebus, augebat.


58

Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet,
nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos
arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra
castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros
perferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad
castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela
coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi
ac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum
emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in
fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes
peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum
interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum
effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia; summittit
cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna, et
cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus
Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes
equites quos possunt consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes
Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque
habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.




Liber VI

Gaius Iulius Caesar

post 52

Prooemium I

Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non
difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem
habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum
gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus
eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis
Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis,
cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent
scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream
stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim
Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis
esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: qui
sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque
probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas
scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum
est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam
facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare
cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia
suorum consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut
Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex
parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae
rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro
testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis
causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae
subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare
comparari. Vale.


1

Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi
tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis
laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli
consilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis
causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla
multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si
diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis
auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad
omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi
recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.


2

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium
quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal.
Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non
longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique
adiungit legionem XI, quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad
impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros
Biturigum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida haberent,
unius legionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararent
coniurationesque facerent.


3

Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque
accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab
equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam
illud vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum
intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia
pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut
hostes incendius terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti
Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in
finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate
consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magni sitineribus omnibus
locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de
domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat
et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali condicione
proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum
patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena
dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.


4

Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus
itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime
permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia
nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna
remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret,
Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes,
quos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non
amplius decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI
ex hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei
frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum
duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.


5

Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti
Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa
constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant
(nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire
milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta
partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis
tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque
petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda
potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate,
terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere
auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent,
dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.


6

Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus
dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione
esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum
posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum
habebat, in hibernis Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus
Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes
Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo
Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum
cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant
attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad
dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem
socios optime de re publica meritos accipere, legionem ex hibernis
evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in
fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret, alteramque ex
duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum opportunitas
bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem legionibus
expeditionum onus iniungebat.


7

His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum
finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos
excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio
functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non
qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique
diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi. A
quibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorum
quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma
ferre possent in unum locum convenisse, itemque Ambianos, Aulercos,
Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum in silva
circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas
contulisse. Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem
maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani
intellexissent. Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium
discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas
propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse autem Bellovacos
omnium principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur,
Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne
miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare
cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem
delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua
tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis
prohibere Romanos.


8

Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae
proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate
barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit,
quo celerius hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem.
Singularis enim virtutis veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat,
summae spei delectaeque iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen
in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat
opinionem. Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se essent
delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. Si forte
hostes trium legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis
ordinem ita constituit, ut legio septima, octava, nona ante omnia
irent impedimenta, deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat
mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret undecima, ne
maioris multitudinis species accidere hostibus posset quam ipsi
depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo in
conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.


9

Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere
Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia
perlata, sive certamiuis periculo sive subito adventu sive
exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris nec loco
superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus
tantam multitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem
depressa quam late patente castra castris hostium confert. Haec
imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [hac] ratione eius
altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus
deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium
tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes
viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici
propugnatorum ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo
tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela,
alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab
incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres
imposuit.


10

Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem
et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum
frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra
munitione ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimque
procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam
tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque
transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem
transgressi nostros longius summovebant. Accidebat autem cotidianis
pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque
ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi
pabulatores circumvenirentur; quae res, etsi mediocre detrimentum
iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes
incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad
auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui,
tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu
barbari nitebantur.


11

Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et
loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine
dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore
exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset
legionem XIII, quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat,
arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se
veniret; ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque
civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus
mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.


12

Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur,
quod plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum
cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis
insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum
elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors
incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi,
cum repente hostium equites animad vertissent ac numero superiores
paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt
circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert
equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis,
praefecto equitum; qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen
consuetudine Gallorurn neque aetatis excusatione in suscipienda
praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat. Inflantur atque
incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto
Remorum interfecto, nostrique detrimento admonentur diligentius
exploratis locis stationes disponere ac mode ratius cedentem insequi
hostem.


13

Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque
castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione
Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus
interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem
transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam
multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus
opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius
subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, nec prius finem fugae
fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum
reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent. Quorum
periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset,
utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu
timidiores essent.


14

Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse
legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum
veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate
aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua
impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna
enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit),
oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius
Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum
processisset. At Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis
ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admovendas ut discedere
ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent.
Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae trans
eundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, adque id
iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri
valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude
constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi
pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur. Ibi
legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco
constituit unde tormento missa tela in llostium cuneos conici possent.


15

Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte
Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere
non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum
pertinacia cogruta Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco
metatis muniri iubet castra. Absolutis operibus pro vallo legiones
instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque
pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent,
tale consilium sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant
(namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis
Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum,
quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem
collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore
incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu
texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu
refugerunt.


16

Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis
oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur,
legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus
insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere
nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. Equites cum
intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius
intraverant, vix suorum ipsi priores partes animadverterent equorum,
insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt.
Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento
milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra
posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent,
magna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.


17

Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar
Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse
equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret,
quem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros
suspicaretur. Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit
equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio
consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse
cum legionibus quam potest maxime appropinquat.


18

Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem
gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis
undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc
insidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad
proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus
nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
Quorum adventu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae
existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in proximas turmas
impetum fecit. Nostri constanter incursum sustinent insidiatorum neque
plures in unum locum conveniunt; quod plerumque equestribus proeliis
cum propter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum
detrimentum accipitur.


19

Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus
circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex
silvis. Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari
Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit
peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter
subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui,
turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. Pugnatur
aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui
sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod
nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt
propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et
hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua
re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur,
ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum
legionibus viderentur; hostes concidunt animis atque itineribus
diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum
Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen
perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis
petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter
insequentibus conficiuntur), eum interim nulla calamitate victus
Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad
deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque
vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.


20

Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum
victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum
castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus
octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat,
tamen exercitu traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque
civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui
silvarum benefieio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita
calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis
pcditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu
tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.


21

Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos,
a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt
ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam
si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque
humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri
proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse,
vix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate
Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor
belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim
senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem
potuisse.


22

Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno
Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum:
pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad
sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere
se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum
pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis
repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset.
Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.


23

Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt.
Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum
speculabantur eventum; obsides dant, imperata faciunt excepto Commio,
quem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam
superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius
dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et
coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla
perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur vocatum
in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum
Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret
interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum
in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus
arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a
familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter
tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti
essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium:
nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum;
Gallorum, quod insidius cognitis plura quam videbant extimescebant.
Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam
Romani venire.


24

Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse
civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex
oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum,
plures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium
quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum
cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi
quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum
legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones
habere existimabat. Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV,
quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias
civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret
decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui
repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse ad
vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem
perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem
desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius
vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos
fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates
haberet in civitatem.


25

Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia
dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno
numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in
Treveros mittit, quorum civitas propter Germaniae vicinitatem
cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis
differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.


26

Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse
hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui
perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis
eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret
atque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus a
Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas
legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito.
Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad
legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures
dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam
partem munitionum convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum
redit.


27

Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit,
obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in
Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium
Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute,
si tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et
respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit
nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat
ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius,
etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio
coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam
potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant,
petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque
tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum
processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra.
Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci
agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi
magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se
recipiunt in castra.


28

Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent
atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis
ut res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis
et animi et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus
turmas partim idoneis locis disponit, parte equitum proelium
committit. Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi
peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros
ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine. Namque nostri contemptis
pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et
pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime
contra pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum
accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi equitatus nostri
nacti occasionem videbantur.


29

Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem
quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae
legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae
barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato
impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se
mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus
fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique
clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad
persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio
interficiunt. Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum qui
eo timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capitur
impedimentorum.


30

Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat
Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem
vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus
impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum
duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium
cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima
defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est,
Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit,
ne detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum
latrociniis caperetur.


31

Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur
civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse
accisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate
summissiores essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem
instigante Dumnaco possent concitari. Qua in re summa felicitas
celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur. Nam
Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis
obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in
ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Armoricae appellantur,
auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legio numque imperata sine
mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus
extremas Galliae regiones petere est coactus.


32

At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse
cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent
provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque
faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi
cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset,
semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem
haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie
natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque
sibi coniungit.


33

Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes
oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo
tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta
oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur,
effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent,
tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a
quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi
circuitum ducere instituit.


34

Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria
solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus
Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti
rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta
copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo
consilio probato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis
reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati
ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos
cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum
numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis
castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto
oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non
possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.


35

Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non
longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum
supportarent. Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris
praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad
oppidum ducit. Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima
silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum
instituit. Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent,
exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius
celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios
sub ipsam lucem impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt
ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos
incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum
paucis Lucterius nec se recipit in eastra.


36

Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum
Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re ex
compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos
reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur
neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium
Drappeti perferret. Sed in experiendo cum periculum nullum videret,
equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad
castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra
distribuit, alteram secum expeditam ducit. Cum propius hostes
accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra
eorum, ut barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus
ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus
omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. Qua re cognita
legionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus ex
partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi accidit,
Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur.
Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis
aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.


37

Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad
obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deleto, cuius timore
antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus
erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis
postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.


38

Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis
relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis
facultas daretur. Ipse reliquas civitates adit, obsides plures
imperat, timentes omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes
venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit
initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam
facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret,
principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad
supplicium depoposcit. Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat,
tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. Cogitur in
eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum,
qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut
verberibus exanimatum corpus securi feriretur.


39

Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio
gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi
paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam
iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum
Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates
locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus
Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae,
quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur.
Itaque Q. Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis
itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime
ad Caninium contendit.


40

Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset
oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione
recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti
abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem
temptare coepit. Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene
montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum
Vxellodunum. Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis enim sic
radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis
derivari posset. Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo
descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae
neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu. Qua
difficultate eorum cogmta Caesar sagittariis funditoribusque
dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos
descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.


41

Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub
ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte,
quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte
prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e
regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit
magno cum labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore
decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter
succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas
proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates. Eodem
tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis; quod genus
operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat.
Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo
turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim
nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium
posset. Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine
periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed
etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.


42

Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas
ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut
ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per
locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa
comprehendebant id ipsum quod morabatur. Milites contra nostri,
quamquam periculoso genere proeli locoque iniquo premebantur, tamen
omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco
et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur.
Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque
virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.


43

Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi
partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum
clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum
quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab
impugnandis operibus armatos murisque disponunt. Ita nostri fine
proeli facto celeriter opera flamma comprehensa partim restinguunt,
partim interscindunt. Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna
etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum
cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversac. Quo facto
repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis
desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum
putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.


44

Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque vereretur ne
quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum
consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis
plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos
existimavit. Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque
concessit, quo testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum
esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive
timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita
interiit. Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi,
cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis
locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine
periculo commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam
inimicum deberet Caesarem habere), hunc Epasnactus Arvernus,
amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem
deduxit.


45

Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundum
compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus
Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam
potestatem atque in his Surum Aedmlm, qui et virtutis et generis
summam nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat
in armis.


46

Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri
videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam
subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum
quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem
Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum.
Quam rem sicuti cetera celeriter feliciterque confecit. Namque omnes
Aquitaniae civitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei
dederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonem profecto
est, exercitum per legatos in hiberna deduxit: quattuor legiones in
Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis,
duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse
auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae
omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in
Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab
exercitu esset. Paucos dies ipse in provincia moratus, cum celeriter
omnes conventus percucurrisset, publicas controversias cognosset, bene
meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem
habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione,
quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his
confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque
Nemetocennae.


47

Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse.
Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio
esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi,
semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne
consilia belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente
Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suos que alebat
infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in
hiberna Romanorum, intercipiebat.


48

Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui
cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium
mittit. Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum
odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur.
Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda
proelia faciebat. Novissime, cum vehementius contenderetur, ac
Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum
paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum
produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque
auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita,
conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque
insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati
lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis
hostem pellere. Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum
impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim
intercipiuntur; quod malum dux equi velocitate evitavit: graviter adeo
vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur
in castra. Commius autem sive expiato suo dolore sive magna parte
amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi
praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat; unum
illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat
cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto
nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.


Prooemium II

Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse;
quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens
annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae
res gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar
exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque
huic commentario statui.


49

Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat,
continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum.
Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi
aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset,
bellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti
periculo susciperet. Itaque honorifice civitates appellando, principes
maximis praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot
adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace
continuit.


50

Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis
itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus
M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem.
Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo,
quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra
factionem et potentiam paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris
decedentis gratiam convellere cupiebant. Hunc etsi augurem prius
faetum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non minus
iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, ut eis
gratias ageret, quod frequentiam atque officium suum Antonio
praestitissent, simulque se et honorem suum sequentis anni
commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L.
Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et
dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is
multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et
familiaritate et consuetudine legationis esset.


51

Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis
incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo
universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum,
itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis
immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel
exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat
magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.


52

Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa
celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus
hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique
exercitum lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore
commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum
itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter
salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab
inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis,
ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur,
tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus
auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis
sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C.
Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam
suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum
Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum
terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque
dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc
tantum pollicitus est, sed etiam sc. per discessionem facere coepit;
quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem
morando discusserunt.


53

Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori
facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem,
contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de
Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente
Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat,
senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi
inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent
necessitates, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi
constituissent.


54

Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio una a Cn.
Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones
uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem
miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo
numero dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset
adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam
decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet
tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae
praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur.
Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus
quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.
Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima
virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus
continerentur. Ipse in Italiam profectus est.


55

Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab
se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum
duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto
quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen
Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua
relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi. Contendit
per litteras ab senatu, ut etiam Pompeius se imperio abdicaret, seque
idem facturum promisit; sin minus, se neque sibi neque patriae
defuturum.




Liber VII

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto
certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota
provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter
perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res
poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis
dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui
iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque
audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter se
principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de
Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant:
miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac
praemius deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo
Galliam in libertatem vindicent. In primis rationem esse habendam
dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab
exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones audeant
absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine praesidio
ad legiones pervenire possit. Postremo in acie praestare interfici
quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acce
perint recuperare.


2

His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis
salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos
pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non
possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt,
collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia
continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum
collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant,
tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.


3

Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus,
desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos,
qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam,
honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris
praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes
Galliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior
incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii
deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae
Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in
finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum
circiter centum LX.


4

Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arveruus, summae
potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius
obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat
interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius
consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo,
reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non
existimabant; expellitur ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque
in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu,
quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; hortatur ut
communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis
adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex
civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes;
obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios,
Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque
omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur
imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides
imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum
quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit;
in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi
severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore
commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa
auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint
reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.


5

His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae
hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in
Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum
erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium
copias sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad
exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio
Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod
Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen
transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se
Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse
cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera
Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam legatis
pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat,
non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu
statim cum Arvernis iunguntur.


6

His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res
virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in
Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna
difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset.
Nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in itinere
proelio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne
eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte
committi videbat.


7

Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis
conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides
accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem
facere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis
antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum
venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus,
Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus
erant finitima, constituit; partem copiarum ex provincia
supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines
Arvernorum contingunt, convenire iubet.


8

His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare
intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi
mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore
anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in
altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad
fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se
Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam
homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam
latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant.
Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem
perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis
fortunis consulat, neve ab hostibus diripiautur, praesertim cum videat
omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus per motus castra ex
Biturigibus movet in Arveruos versus.


9

At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu
ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque
cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis
praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime
pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit.
His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potest
itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem
multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere
intermisso per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones
hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili,
celeritate praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones
mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu
Arvernis nuntiari posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in
Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum
oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat
Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.


10

Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum
adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne
stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum
amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex
hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus
laboraret. Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam
tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. Itaque
cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de
suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium
impetum magno animo sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque
impedimentis totius exer citus relictis ad Boios proficiscitur.


11

Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post
se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur,
oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex
oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos
obsides dari iubet. Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum relinquit.
Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui
tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam
rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo
mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum
positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt
quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat et, quod oppidum
Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido
profugerent, duas legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo
ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire
coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones quas
expeditas esse iusserat portis incensis intromittit atque oppido
potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti
caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam
intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus
donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.


12

Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppuguatione destitit
atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in
via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum
venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut
celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma
conferri, equos produci, obsides dari iubet. Parte iam obsidum
tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis
militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus
hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem
simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt,
clamore sublato arma capere, portas claudere, murum complere
coeperunt. Centuriones in oppido, cum ex significatione Gallorum novi
aliquid ab eis iniri consili intellexissent, gladiis destrictis portas
occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.


13

Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit:
laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos
ab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non
potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen
receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos
eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem
perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad
oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus
Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo
oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum
confidebat.


14

Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni
acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse
bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei
studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse
facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur.
Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis
petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse. Praeterea salutis
causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi
oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire
posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam
non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque
interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis
bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non
munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad
detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam
commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videautur,
multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem
abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.


15

Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes
Biturigum iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in
omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore
omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope
explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.
Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an
defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam
prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati,
suis manibus succendere cogerentur: facile se loci natura defensuros
dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata
unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia dissuadente
primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et
misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.


16

Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum
castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia
passuum XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae
ad Avaricum agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat.
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque,
cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo
adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris
occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.


17

Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a]
flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat,
aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam
circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque
Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio
agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod
civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt
consumpserunt. Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu
tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum,
usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex
longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen
vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus
victoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones
appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum
oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se
complures anuos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam
acciperent, nusquam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturos
loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnes perferre
acerbitates, quam non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum
interissent, parentarent. Haec eadem centurionibus tribunisque militum
mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.


18

Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit
Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque
ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari
consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die
pabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte
silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. Illi celeriter per
exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in
artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto
instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma
expediri iussit.


19

Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus
palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus
quinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci
continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus
eius paludis obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani
perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui
propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum
existimaret, qui iniqui tatem condicionis perspiceret inani
simulatione sese ostentare cognosceret. Indignantes milites Gaesar,
quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio
interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et
quot virorum tortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum
sic animo paratos videat, ut nullum pro sua laude periculum recusent,
summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute
habeat cariorem. Sic milites consolatus eodem die reducit in castra
reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrare
instituit.


20

Vereingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod
castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset,
quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani
tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec omnia fortuito
aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle
Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio--tali modo accusatus
ad haec respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam
ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci
opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: equitum vero operam
neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo
sint profecti. Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse,
ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter
animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non
possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio
vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco
superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non
ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per
proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam
esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere,
si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur.
"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite
Romauos milites." Producit servos, quos in pabulatione paucis ante
diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti
quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt;
fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut
pecoris in agris reperire possent: simili omnem exercitum inopia
premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem
posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi
profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me,"
Vercingetorix, "beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius
opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum
videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis
finibus recipiat a me provisum est."


21

Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in
eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem
ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum
administrari posse. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus
copiis in oppidum mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem
committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum retinuissent,
summam victoriae constare intellegebant.


22

Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que modi Gallorum
occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et
efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis
falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus
reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud
eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque
usitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant
atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque
eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in
opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has
cotidianus agger expresserat, commissis suarum turrium malis
adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et
pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque
appropinquare prohibebant.


23

Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae
perpetuae in longitudinem paribus iutervallis, distantes inter se
binos pedes, in solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo
aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in
fronte saxis effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius
insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter
se contingaut trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae
singulis saxis interiectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus
contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem
varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae
rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem
urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab
ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos
plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.


24

His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore
et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec
superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes
LXXX exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar
ad opus consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino
tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est
animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque
latere turrium eruptio fiebat, alii faces atque aridam materiem de
muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis
excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei
ferretur auxilium vix ratio iniri posset. Tamen, quod instituto
Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque
partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii
eruptionibus re sisterent, alii turres reducerent aggeremque inter
sciuderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum
concurreret.


25

Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur,
semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod
deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad
auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis
succederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis positam
arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis quod dignum memoria visum
praetereundum non existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per
manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris
proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque
concidit. Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo
munere fungebatur; eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri
successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a
propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni
ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.


26

Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium
ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id
silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos
sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis
aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum
tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae
repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum
omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad
supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium
infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare viderunt, quod
plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit,
conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt. Quo timore
perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur,
consilio destiterunt.


27

Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere
instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum
consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias
in muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit
et quid fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto
expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum
victoriae perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia
proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus
evolaverunt murumque celeriter compleverunt.


28

Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis
patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte
obviam contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in
aequum loeum sese demittere, sed toto undique muro circum fundi
viderunt, veriti ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis
ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum
angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam
egressa portis ab equitibus est interfecta; nec fuit quisquam, qui
praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non
aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique
ex omni numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo
clamore audito se ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem
pervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit,
veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi
seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus suis
principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret,
quae cuique civitati pars eastrorum ab initio obvenerat.


29

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se
admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute
neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia
oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in
bello omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam
placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum
imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc
incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis
sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua
diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum,
cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se
prope iam effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis
causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos
hostium impetus sustinerent.


30

Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non
defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et
conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et
praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum,
post deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res
adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas
incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius
adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore
Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines
insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda
existimarent.


31

Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut
reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque
alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut
oratione sub dola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico
expugnato refugerant, armandos vestiendosque curat; simul, ut
deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum
civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit,
sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia,
conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici
deperierat expletur. Interim Teutomatus, Olloviconis filius, rex
Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatus, cum
magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eum
pervenit.


32

Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti
et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit.
Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum
vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus
silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum
principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore
civitati subveniat: Summo esse in periculo rem, quod, cum singuli
magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere
consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus
creatum esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et
illustrem adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia natum
atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius
frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatem
esse omnem in armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque
eorum clientelas. Quod si diutius alatur controversia, fore uti pars
cum parte civitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius
diligentia atque auctoritate.


33

Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse
existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda
oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas,
quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma
descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a
Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod
legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex
finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse
videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos
inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis
civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco,
alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges
duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent,
sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit,
Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis
magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.


34

Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac
dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic
bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia
exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter
mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret,
exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones
Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum
Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi
attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibus
interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter
facere coepit.


35

Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione
castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto
ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris
difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur,
quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id
accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum
pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum
duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis, ut consueverat, misit, apertis quibusdam cohortibus, uti
numerus legionum constare videretur. His quam longissime possent
egredi iussis, eum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra
perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat,
pontem reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusque
traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit.
Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare
cogeretur, magnis itineribus antecessit.


36

Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo
die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo
monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de
obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam
expedisset. At Vercingetorix castris, prope oppidum positis,
mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatium
copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua
despici poterat, horribilem speciem praebebat; principesque earum
civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce
cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid
administrandum videretur; neque ullum fere diem intermittebat quin
equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi
ac virtutis suorum perspiceret. Erat e regione oppidi collis sub ipsis
radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus;
quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera
prohibituri hostes videbantur. Sed is locus praesidio ab his non nimis
firmo tenebatur. Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus,
priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus
loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a
maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium
incursu etiam singuli commeare possent.


37

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui
magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab
Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat
princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati
adulescentes. Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos
et imperio natos meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatem, quae
certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquas
contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut
iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati
tribuere. Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem
disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus
et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel priucipes eius
consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod
civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant.
Placuit ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum
mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius
ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat
constituunt.


38

Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab
Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo
proficiscimur," inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis
nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus,
insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec
ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus
atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta
sunt, pronuntiare." Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici
vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini
exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum
Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse
atque ex media caede fugisse. Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant
ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non
necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet
coniungere. An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad
nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est,
persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos
latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi
fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos
crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate Aeduorum
dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet;
hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias per
sequantur.


39

Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi
potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere
dispari, quem Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad
summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim
ab eo evocati. His erat inter se de principatu contentio, et in illa
magistratuum controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto
summis opibus pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavicci
consilio media fere noete rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur
civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani
deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus
coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas
levi momento aestimare posset.


40

Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum
civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones
expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit
spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in
celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus
castris praesidio relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi
iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites,
ne necessario tempore itineris labore per moveantur, cupidissimis
omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus
immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque
omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos
illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare
iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere,
deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt.
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam
in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.


41

Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio
conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque
horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit.
Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo
fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum
crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore
defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset
isdem in vallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis
telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse
tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere
ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similemque
casum apparare. His rebus cognitis Caesar summo studio militum ante
ortum solis in castra pervenit.


42

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco
acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit
alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum
generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona
civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt.
Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit,
ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. Marcum Aristium,
tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido
Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi
constiterant. Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis
exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque
interfectis maiorem multitudinem armatorum concitant.


43

Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris
teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio
demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci
fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia
mittunt. Haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminati
facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos
pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire
incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi
Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat:
nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate
iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse maiorem
Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur,
consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem
exercitum contraheret, ne profectio nata ab timore defectionis similis
fugae videretur.


44

Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum
in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit
collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus
diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex
perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat.
Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores
cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et
angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco
vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis
occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni
exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a
Vercingetorige evocatos.


45

Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media
nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima
luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque
his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac
simulatione collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui
latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes
iubet petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a
Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset
explorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum
progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. Augetur
Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur.
Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum
occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido
animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque,
quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit: in
primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe praedae
longius progrediantur; quid iniquitas loci habeat incommodi proponit:
hoc una celeritate posse mutari; occasionis esse rem, non proeli. His
rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem
tempore Aeduos mittit.


46

Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si
nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc
circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris
augebat. A medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat,
ex grandibus saxis sex pedum murum qui nostrorum impetum tardaret
praeduxerant Galli, atque inferiore omni spatio vacuo relicto
superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris
compleverant. Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt
eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in castris
capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in
tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis
parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum
eriperet.


47

Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit
legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac
reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna
valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a
Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et
hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo
arduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent,
neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque
appropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui
longius aberant repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas
esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro
vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis
manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici
fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant. Lucius
Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse
constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut
prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab
eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in
murum extulit.


48

Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus,
munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam
crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis
equitibus magno concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus
venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat.
Quorum cum magna multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo
ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari et more Gallico
passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt.
Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et
spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros
sustinebant.


49

Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret,
praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris
praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret
et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si
nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur
terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi
constiterat, eventum pugnae exspectabat.


50

Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri
virtute confiderent, subito sunt Aedui nsi ab latere nostris aperto,
quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa
miserat. Hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac
tametsi dextris humeris ex sertis animadvertebantur, quod insigne
pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab
hostibus factum existimabant. Eodem tempore Lucius Fabius centurio
quique una murum ascenderant circumventi atque interfecti muro
praecipitabantur. Marcus Petronius, eiusdem legionis centurio, cum
portam excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi
desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis, qui illum
secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una vobiscum servare non possum,
vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae
adductus in periculum deduxi. Vos data facultate vobis consulite."
Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta
paulum summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae
vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde
abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita puguans
post paulum concidit ac suis saluti fuit.


51

Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti
sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit,
quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII
legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum
Tito Sextio legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum
planitiem attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt.
Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo
die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.


52

Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque
militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut
quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent
neque ab tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit
quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine
duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam
dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter
iniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi magnitudinem
admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non
murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque
reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu
rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et
continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.


53

Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne
ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset
id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante
senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.
Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto
equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc
idem postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam
militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit
castra. Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver ;
pontem refecit exercitumque traduxit.


54

Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni
equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos
antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam
Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari
defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non
constituit, ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam
suspicionem. Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit,
quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris
omnibus ereptis copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum
contumelia extortis, et quam in fortunam quamque in amplitudinem
deduxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium
temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis
mandatis eos ab se dimisit.


55

Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco
positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam
publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem
contulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia
atque Hispania coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque
venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab
Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis,
Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum
convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda
publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa
convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt; obsides
civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum, quod
a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis,
incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt,
reliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis
regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris
disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare
coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia
in provinciam espellere possent. Quam ad spem multum eos adiuvabat,
quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri
videretur.


56

Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in
perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo
coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam
converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum
infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque
difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis
legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum magnis
diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad
Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei necessitate
opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab
aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret,
atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit
frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus
exercitu iter in Senones facere instituit.


57

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper
ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio,
cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum
Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius
adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae
convenerunt. Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope
confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad
eum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset perpetuam esse
paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere
impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.


58

Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere
atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri
animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo
venerat itinere Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula
Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus
circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus
iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat
ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte,
quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et
secundo flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cogmta ab
eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi
rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione
Lutetiae contra Labieni castra considunt.


59

Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum
defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in
colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti
coactum in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem
defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus
cogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum
commutatione longe aliud sibi capiendum consilium adque antea senserat
intellegebat, neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes
lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.
Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet
opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque
instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque
impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tantis subito
difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.


60

Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset
diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo
deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta
vigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio progredi
ibique se exspectari iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad
dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; quinque
eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis
adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam
lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit.
Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum
petit quo naves appelli iusserat.


61

Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte
erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas,
ab nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter
transmittitur. Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in
castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen
adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo
infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod
existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos
defectione Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes
distribuerunt. Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu
Metiosedum versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves
processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.


62

Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies
cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et
secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem,
cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse
existimarent, dat signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi
septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam
coniciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum
primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime
reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux
hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc
etiam exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum
quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem
ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco
cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam
tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant
relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt
collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere
potuerunt. Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae
montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto
Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus
relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.


63

Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes
circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad
sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos
deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a
Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi
communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et
re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte
indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis
suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant
imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi,
quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et
ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et
neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se deiectos
principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam
in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis
separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.


64

Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.
Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet;
peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam
temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu,
perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos
prohibere, aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque
incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque
se consequi videant. His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui
sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit
equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque
inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos
Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum
Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis
legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab
superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus pecunias,
civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.


65

Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et
viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes
partes opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi
pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe
civitatis, compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros
compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis
magna cum cura et diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes
equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus
itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans
Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis
pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui
inter eos proeliari consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis
equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis
atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.


66

Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui
toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum
Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo
facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum
decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque
ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat.
Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem
obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque
otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque
finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirentur. Si
pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non
posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae
saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum
iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra
agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore
faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori
hostibus futurum. Conclamant equites sanctissimo iureiurando
confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad
parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium
perequitasset.


67

Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres
partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus
ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata
Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire
iubet. Pugnatur una omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta
intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut
gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui
iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe
auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti
hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix
cum pedestribus copiis consederat, persecuntur compluresque
interficiunt. Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se
fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti
ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam
cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post
defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix,
quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.


68

Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris
collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum
Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris
educi et se subsequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collem
deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei
tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine
interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ
perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus
confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare
instituit.


69

Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi
obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo
duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities
circiter milia passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex
omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis
fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientem
solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant
fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eius
munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum
tenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti
tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua
subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis
praesidiis tenebantur.


70

Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam
collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra
demonstravimus. Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris
Caesar Germanos summittit legionesque pro castris constituit, ne qua
subito irruptio ab hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito
nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine
impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur. Germani
acrius usque ad munitiones secuntur. Fit magna caedes: nonnulli
relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur.
Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet.
Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se
confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in
oppidum irrumpunt. Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra
nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese
recipiunt.


71

Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium
capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut
suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre
possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque
ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate
meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint,
milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo
etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis, qua opus
erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit. Frumentum
omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non paruerint
constituit: pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa,
viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit;
copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit. His
rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.


72

Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera
munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit,
ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra
distarent. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos
reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium
complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de
improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut
interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hoc
intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine
perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex
flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum
exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus
ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium
tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se
distarent.


73

Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones
fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris
progrediebantur: ac nonnum quam opera nostra Galli temptare atque
eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare
ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero
militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum
firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus
perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites
demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui
intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos
appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis
scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad
infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo
praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis
quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa
singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis
ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. Huius
generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex
similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae
ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque
intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos
nominabant.


74

His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci
natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis
munitiones, diversas ab bis, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne
magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia
circumfundi possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur,
dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.


75

Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non
omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix,
convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate
imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere
suos nec frumentandi rationem habere possent. Imperant Aeduis atque
eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus,
Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis,
Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse
consuerunt; Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis,
Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona
Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,]
Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus
quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus];
Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et
Boiis bina; [XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum attingunt
quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero
Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices,
Venelli. Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo
nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque
cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius
hospitio duo milia una miserunt.


76

Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili
superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro
meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat
atque ipsi Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae
consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis
recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur,
omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum
VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus
recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur. Commio
Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno,
consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex
civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur.
Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat
omnium quisquam qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse
arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione
pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.


77

At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum
exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis
gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac
variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires
suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati
videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in
Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit,
"de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem
deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad
concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem
probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere
virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia, non virtus,
paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant
facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. Atque ego hanc
sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si nullam
praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: sed in consilio
capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium
concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis
propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene
in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro
auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum
neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi
imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti
subicere. An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque
dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus
animine causa cotidie exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari
non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus appropinquare
eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere
versantur. Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri maiores
nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida
compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad
bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus
tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis
causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi
simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate
finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras
petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. Romani
vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos
fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris
civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem?
Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt. Quod si ea quae in
longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite finitimam Galliam,
quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis securibus
subiecta perpetua premitur servitute."


78

Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles
sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad
Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio,
si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis
subeundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum
liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum
accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem
receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus
recipi prohibebat.


79

Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum
omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non
longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die
equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem
tria milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias
paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex
oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit
gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur.
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam
cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes
casus comparant.


80

Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si
usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex
castris educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris,
quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites
intenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros
sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis
cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus
sustinerent. Ab his complures de improviso vuluerati proelio
excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et
nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui
munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore
et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res
gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et
laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Cum a
meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una
in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque
propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi
interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad
castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ei qui ab
Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum
receperunt.


81

Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,
harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad
campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua
significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere
possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo
proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant
administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis
Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus,
ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis
librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos
proterrent. Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera
accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius
et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum
obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex
ulterioribus castellis deductos summittebant.


82

Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum
proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis
inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex
vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique
vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret,
veriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione
circumvenirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a
Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores
fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos
discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re
infecta in oppidum reverterunt.


83

Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum
peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque
cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem
circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene
iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius
Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus
obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX
milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis
opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se
constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur. His
copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus,
propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia
egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit
militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies
appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus
contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones
accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.


84

Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;
crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa
paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia
temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur.
Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus
locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post
tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident
salute constare: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum
mentes perturbant.


85

Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;
laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud
tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint
munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint,
finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones
laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci
ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt,
alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt.
Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et
ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris
nec vires suppetunt.


86

His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio
laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis
cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit
reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum
dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores
desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca
praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et
cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.


87

Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis
Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur,
integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo
quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello
deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones
et ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres
neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL
cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem
per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat
Caesar, ut proelio intersit.


88

Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti
consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi
iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa
cernebantur, hostes proelium committunt. Vtrimque clamore sublato
excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri
omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus
cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt;
fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et
princeps Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in
fuga comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem
referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.
Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a
munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum
fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent
defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus
equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque
interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.


89

Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse
non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et
quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu
morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de
his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci.
Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur;
Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque
Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis
toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.


90

His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo
legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur.
Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum
circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum
duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic
Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium
Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab
finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in
Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in
Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et
Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei
frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His
litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.




Liber VIII

Aulus Hirtius

post 52

Prooemium I

Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non
difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem
habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum
gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus
eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis
Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis,
cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent
scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream
stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim
Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis
esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: qui
sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque
probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas
scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum
est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam
facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare
cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia
suorum consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut
Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex
parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae
rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro
testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis
causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae
subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare
comparari. Vale.


1

Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi
tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis
laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli
consilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis
causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla
multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si
diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis
auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad
omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi
recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.


2

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium
quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal.
Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non
longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique
adiungit legionem XI, quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad
impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros
Biturigum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida haberent,
unius legionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararent
coniurationesque facerent.


3

Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque
accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab
equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam
illud vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum
intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia
pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut
hostes incendius terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti
Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in
finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate
consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magni sitineribus omnibus
locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de
domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat
et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali condicione
proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum
patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena
dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.


4

Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus
itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime
permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia
nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna
remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret,
Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes,
quos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non
amplius decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI
ex hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei
frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum
duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.


5

Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti
Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa
constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant
(nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire
milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta
partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis
tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque
petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda
potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate,
terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere
auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent,
dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.


6

Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus
dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione
esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum
posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum
habebat, in hibernis Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus
Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes
Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo
Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum
cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant
attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad
dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem
socios optime de re publica meritos accipere, legionem ex hibernis
evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in
fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret, alteramque ex
duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum opportunitas
bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem legionibus
expeditionum onus iniungebat.


7

His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum
finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos
excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio
functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non
qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique
diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi. A
quibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorum
quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma
ferre possent in unum locum convenisse, itemque Ambianos, Aulercos,
Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum in silva
circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas
contulisse. Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem
maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani
intellexissent. Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium
discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas
propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse autem Bellovacos
omnium principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur,
Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne
miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare
cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem
delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua
tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis
prohibere Romanos.


8

Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae
proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate
barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit,
quo celerius hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem.
Singularis enim virtutis veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat,
summae spei delectaeque iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen
in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat
opinionem. Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se essent
delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. Si forte
hostes trium legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis
ordinem ita constituit, ut legio septima, octava, nona ante omnia
irent impedimenta, deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat
mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret undecima, ne
maioris multitudinis species accidere hostibus posset quam ipsi
depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo in
conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.


9

Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere
Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia
perlata, sive certamiuis periculo sive subito adventu sive
exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris nec loco
superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus
tantam multitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem
depressa quam late patente castra castris hostium confert. Haec
imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [hac] ratione eius
altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus
deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium
tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes
viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici
propugnatorum ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo
tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela,
alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab
incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres
imposuit.


10

Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem
et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum
frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra
munitione ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimque
procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam
tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque
transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem
transgressi nostros longius summovebant. Accidebat autem cotidianis
pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque
ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi
pabulatores circumvenirentur; quae res, etsi mediocre detrimentum
iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes
incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad
auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui,
tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu
barbari nitebantur.


11

Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et
loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine
dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore
exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset
legionem XIlI, quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat,
arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se
veniret; ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque
civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus
mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.


12

Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur,
quod plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum
cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis
insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum
elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors
incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi,
cum repente hostium equites animad vertissent ac numero superiores
paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt
circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert
equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis,
praefecto equitum; qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen
consuetudine Gallorurn neque aetatis excusatione in suscipienda
praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat. Inflantur atque
incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto
Remorum interfecto, nostrique detrimento admonentur diligentius
exploratis locis stationes disponere ac mode ratius cedentem insequi
hostem.


13

Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque
castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione
Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus
interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem
transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam
multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus
opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius
subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, nec prius finem fugae
fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum
reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent. Quorum
periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset,
utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu
timidiores essent.


14

Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse
legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum
veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate
aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua
impedimenta. Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna
enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit),
oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius
Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum
processisset. At Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis
ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admovendas ut discedere
ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent.
Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae trans
eundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, adque id
iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri
valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude
constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi
pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur. Ibi
legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco
constituit unde tormento missa tela in llostium cuneos conici possent.


15

Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte
Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere
non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum
pertinacia cogruta Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco
metatis muniri iubet castra. Absolutis operibus pro vallo legiones
instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque
pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent,
tale consilium sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant
(namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis
Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum,
quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem
collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore
incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu
texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu
refugerunt.


16

Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis
oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur,
legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus
insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere
nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. Equites cum
intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius
intraverant, vix suorum ipsi priores partes animadverterent equorum,
insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt.
Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento
milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra
posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent,
magna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.


17

Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar
Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse
equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret,
quem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros
suspicaretur. Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit
equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio
consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse
cum legionibus quam potest maxime appropinquat.


18

Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem
gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis
undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc
insidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad
proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus
nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
Quorum adventu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae
existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in proximas turmas
impetum fecit. Nostri constanter incursum sustinent insidiatorum neque
plures in unum locum conveniunt; quod plerumque equestribus proeliis
cum propter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum
detrimentum accipitur.


19

Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus
circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex
silvis. Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari
Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit
peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter
subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui,
turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. Pugnatur
aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui
sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod
nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt
propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et
hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua
re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur,
ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum
legionibus viderentur; hostes concidunt animis atque itineribus
diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum
Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen
perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis
petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter
insequentibus conficiuntur), eum interim nulla calamitate victus
Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad
deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque
vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.


20

Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum
victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum
castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus
octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat,
tamen exercitu traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque
civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui
silvarum benefieio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita
calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis
pcditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu
tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.


21

Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos,
a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt
ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam
si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque
humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri
proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse,
vix refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate
Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor
belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim
senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem
potuisse.


22

Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno
Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum:
pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad
sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere
se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum
pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis
repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset.
Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.


23

Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt.
Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum
speculabantur eventum; obsides dant, imperata faciunt excepto Commio,
quem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam
superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius
dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et
coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla
perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur vocatum
in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum
Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret
interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum
in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus
arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a
familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter
tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti
essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium:
nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum;
Gallorum, quod insidius cognitis plura quam videbant extimescebant.
Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam
Romani venire.


24

Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse
civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex
oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum,
plures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium
quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum
cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi
quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum
legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones
habere existimabat. Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV,
quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias
civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret
decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui
repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse ad
vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem
perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem
desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius
vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos
fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates
haberet in civitatem.


25

Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia
dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno
numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in
Treveros mittit, quorum civitas propter Germaniae vicinitatem
cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis
differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.


26

Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse
hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui
perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis
eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret
atque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus a
Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas
legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito.
Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad
legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures
dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam
partem munitionum convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum
redit.


27

Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit,
obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in
Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium
Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute,
si tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et
respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit
nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat
ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius,
etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio
coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam
potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant,
petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque
tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum
processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra.
Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci
agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi
magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se
recipiunt in castra.


28

Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent
atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis
ut res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis
et animi et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus
turmas partim idoneis locis disponit, parte equitum proelium
committit. Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi
peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros
ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine. Namque nostri contemptis
pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et
pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime
contra pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum
accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi equitatus nostri
nacti occasionem videbantur.


29

Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem
quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae
legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae
barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato
impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se
mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus
fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique
clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad
persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio
interficiunt. Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum qui
eo timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capitur
impedimentorum.


30

Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat
Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem
vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus
impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum
duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium
cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima
defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est,
Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit,
ne detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum
latrociniis caperetur.


31

Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur
civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse
accisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate
summissiores essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem
instigante Dumnaco possent concitari. Qua in re summa felicitas
celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur. Nam
Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis
obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in
ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Armoricae appellantur,
auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legio numque imperata sine
mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus
extremas Galliae regiones petere est coactus.


32

At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse
cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent
provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque
faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi
cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset,
semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem
haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie
natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque
sibi coniungit.


33

Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes
oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo
tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta
oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur,
effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent,
tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a
quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi
circuitum ducere instituit.


34

Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria
solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus
Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti
rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta
copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo
consilio probato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis
reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati
ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos
cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum
numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis
castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto
oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non
possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.


35

Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non
longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum
supportarent. Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris
praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad
oppidum ducit. Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima
silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum
instituit. Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent,
exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius
celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios
sub ipsam lucem impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt
ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos
incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum
paucis Lucterius nec se recipit in eastra.


36

Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum
Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re ex
compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos
reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur
neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium
Drappeti perferret. Sed in experiendo cum periculum nullum videret,
equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad
castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra
distribuit, alteram secum expeditam ducit. Cum propius hostes
accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra
eorum, ut barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus
ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus
omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. Qua re cognita
legionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus ex
partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi accidit,
Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur.
Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis
aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.


37

Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad
obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deleto, cuius timore
antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus
erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis
postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.


38

Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis
relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis
facultas daretur. Ipse reliquas civitates adit, obsides plures
imperat, timentes omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes
venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit
initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam
facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret,
principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad
supplicium depoposcit. Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat,
tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. Cogitur in
eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum,
qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut
verberibus exanimatum corpus securi feriretur.


39

Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio
gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi
paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam
iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum
Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates
locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus
Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae,
quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur.
Itaque Q. Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis
itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime
ad Caninium contendit.


40

Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset
oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione
recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti
abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem
temptare coepit. Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene
montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum
Vxellodunum. Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis enim sic
radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis
derivari posset. Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo
descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae
neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu. Qua
difficultate eorum cogmta Caesar sagittariis funditoribusque
dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos
descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.


41

Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub
ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte,
quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte
prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e
regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit
magno cum labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore
decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter
succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas
proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates. Eodem
tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis; quod genus
operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat.
Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo
turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim
nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium
posset. Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine
periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed
etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.


42

Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas
ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut
ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per
locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa
comprehendebant id ipsum quod morabatur. Milites contra nostri,
quamquam periculoso genere proeli locoque iniquo premebantur, tamen
omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco
et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur.
Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque
virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.


43

Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi
partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum
clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum
quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab
impugnandis operibus armatos murisque disponunt. Ita nostri fine
proeli facto celeriter opera flamma comprehensa partim restinguunt,
partim interscindunt. Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna
etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum
cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversac. Quo facto
repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis
desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum
putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.


44

Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque vereretur ne
quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum
consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis
plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos
existimavit. Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque
concessit, quo testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum
esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive
timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita
interiit. Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi,
cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis
locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine
periculo commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam
inimicum deberet Caesarem habere), hunc Epasnactus Arvernus,
amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem
deduxit.


45

Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundum
compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus
Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam
potestatem atque in his Surum Aedmlm, qui et virtutis et generis
summam nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat
in armis.


46

Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri
videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam
subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum
quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem
Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum.
Quam rem sicuti cetera celeriter feliciterque confecit. Namque omnes
Aquitaniae civitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei
dederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonem profecto
est, exercitum per legatos in hiberna deduxit: quattuor legiones in
Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis,
duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse
auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae
omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in
Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab
exercitu esset. Paucos dies ipse in provincia moratus, cum celeriter
omnes conventus percucurrisset, publicas controversias cognosset, bene
meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem
habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione,
quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his
confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque
Nemetocennae.


47

Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse.
Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio
esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi,
semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne
consilia belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente
Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suos que alebat
infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in
hiberna Romanorum, intercipiebat.


48

Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui
cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium
mittit. Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum
odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur.
Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda
proelia faciebat. Novissime, cum vehementius contenderetur, ac
Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum
paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum
produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque
auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita,
conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque
insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati
lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis
hostem pellere. Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum
impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim
intercipiuntur; quod malum dux equi velocitate evitavit: graviter adeo
vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur
in castra. Commius autem sive expiato suo dolore sive magna parte
amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi
praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat; unum
illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat
cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto
nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.


Prooemium II

Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse;
quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens
annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae
res gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar
exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque
huic commentario statui.


49

Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat,
continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum.
Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi
aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset,
bellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti
periculo susciperet. Itaque honorifice civitates appellando, principes
maximis praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot
adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace
continuit.


50

Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis
itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus
M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem.
Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo,
quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra
factionem et potentiam paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris
decedentis gratiam convellere cupiebant. Hunc etsi augurem prius
faetum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non minus
iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, ut eis
gratias ageret, quod frequentiam atque officium suum Antonio
praestitissent, simulque se et honorem suum sequentis anni
commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L.
Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et
dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is
multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et
familiaritate et consuetudine legationis esset.


51

Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis
incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo
universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum,
itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis
immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel
exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat
magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.


52

Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa
celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus
hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique
exercitum lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore
commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum
itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter
salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab
inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis,
ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur,
tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus
auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis
sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C.
Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam
suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum
Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum
terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque
dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc
tantum pollicitus est, sed etiam sc. per discessionem facere coepit;
quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem
morando discusserunt.


53

Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori
facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem,
contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de
Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente
Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat,
senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi
inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent
necessitates, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi
constituissent.


54

Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio una a Cn.
Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones
uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem
miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo
numero dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset
adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam
decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet
tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae
praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur.
Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus
quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.
Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima
virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus
continerentur. Ipse in Italiam profectus est.


55

Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab
se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum
duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto
quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen
Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua
relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi. Contendit
per litteras ab senatu, ut etiam Pompeius se imperio abdicaret, seque
idem facturum promisit; sin minus, se neque sibi neque patriae
defuturum.





End of the Project Gutenberg EBook of Commentarii de Bello Gallico, by 
Gaius Iulius Caesar

*** END OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK COMMENTARII DE BELLO GALLICO ***

***** This file should be named 18837.txt or 18837.zip *****
This and all associated files of various formats will be found in:
        http://www.gutenberg.org/1/8/8/3/18837/

Produced by Stuart Locke

Updated editions will replace the previous one--the old editions
will be renamed.

Creating the works from public domain print editions means that no
one owns a United States copyright in these works, so the Foundation
(and you!) can copy and distribute it in the United States without
permission and without paying copyright royalties.  Special rules,
set forth in the General Terms of Use part of this license, apply to
copying and distributing Project Gutenberg-tm electronic works to
protect the PROJECT GUTENBERG-tm concept and trademark.  Project
Gutenberg is a registered trademark, and may not be used if you
charge for the eBooks, unless you receive specific permission.  If you
do not charge anything for copies of this eBook, complying with the
rules is very easy.  You may use this eBook for nearly any purpose
such as creation of derivative works, reports, performances and
research.  They may be modified and printed and given away--you may do
practically ANYTHING with public domain eBooks.  Redistribution is
subject to the trademark license, especially commercial
redistribution.



*** START: FULL LICENSE ***

THE FULL PROJECT GUTENBERG LICENSE
PLEASE READ THIS BEFORE YOU DISTRIBUTE OR USE THIS WORK

To protect the Project Gutenberg-tm mission of promoting the free
distribution of electronic works, by using or distributing this work
(or any other work associated in any way with the phrase "Project
Gutenberg"), you agree to comply with all the terms of the Full Project
Gutenberg-tm License (available with this file or online at
http://gutenberg.org/license).


Section 1.  General Terms of Use and Redistributing Project Gutenberg-tm
electronic works

1.A.  By reading or using any part of this Project Gutenberg-tm
electronic work, you indicate that you have read, understand, agree to
and accept all the terms of this license and intellectual property
(trademark/copyright) agreement.  If you do not agree to abide by all
the terms of this agreement, you must cease using and return or destroy
all copies of Project Gutenberg-tm electronic works in your possession.
If you paid a fee for obtaining a copy of or access to a Project
Gutenberg-tm electronic work and you do not agree to be bound by the
terms of this agreement, you may obtain a refund from the person or
entity to whom you paid the fee as set forth in paragraph 1.E.8.

1.B.  "Project Gutenberg" is a registered trademark.  It may only be
used on or associated in any way with an electronic work by people who
agree to be bound by the terms of this agreement.  There are a few
things that you can do with most Project Gutenberg-tm electronic works
even without complying with the full terms of this agreement.  See
paragraph 1.C below.  There are a lot of things you can do with Project
Gutenberg-tm electronic works if you follow the terms of this agreement
and help preserve free future access to Project Gutenberg-tm electronic
works.  See paragraph 1.E below.

1.C.  The Project Gutenberg Literary Archive Foundation ("the Foundation"
or PGLAF), owns a compilation copyright in the collection of Project
Gutenberg-tm electronic works.  Nearly all the individual works in the
collection are in the public domain in the United States.  If an
individual work is in the public domain in the United States and you are
located in the United States, we do not claim a right to prevent you from
copying, distributing, performing, displaying or creating derivative
works based on the work as long as all references to Project Gutenberg
are removed.  Of course, we hope that you will support the Project
Gutenberg-tm mission of promoting free access to electronic works by
freely sharing Project Gutenberg-tm works in compliance with the terms of
this agreement for keeping the Project Gutenberg-tm name associated with
the work.  You can easily comply with the terms of this agreement by
keeping this work in the same format with its attached full Project
Gutenberg-tm License when you share it without charge with others.

1.D.  The copyright laws of the place where you are located also govern
what you can do with this work.  Copyright laws in most countries are in
a constant state of change.  If you are outside the United States, check
the laws of your country in addition to the terms of this agreement
before downloading, copying, displaying, performing, distributing or
creating derivative works based on this work or any other Project
Gutenberg-tm work.  The Foundation makes no representations concerning
the copyright status of any work in any country outside the United
States.

1.E.  Unless you have removed all references to Project Gutenberg:

1.E.1.  The following sentence, with active links to, or other immediate
access to, the full Project Gutenberg-tm License must appear prominently
whenever any copy of a Project Gutenberg-tm work (any work on which the
phrase "Project Gutenberg" appears, or with which the phrase "Project
Gutenberg" is associated) is accessed, displayed, performed, viewed,
copied or distributed:

This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with
almost no restrictions whatsoever.  You may copy it, give it away or
re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included
with this eBook or online at www.gutenberg.org

1.E.2.  If an individual Project Gutenberg-tm electronic work is derived
from the public domain (does not contain a notice indicating that it is
posted with permission of the copyright holder), the work can be copied
and distributed to anyone in the United States without paying any fees
or charges.  If you are redistributing or providing access to a work
with the phrase "Project Gutenberg" associated with or appearing on the
work, you must comply either with the requirements of paragraphs 1.E.1
through 1.E.7 or obtain permission for the use of the work and the
Project Gutenberg-tm trademark as set forth in paragraphs 1.E.8 or
1.E.9.

1.E.3.  If an individual Project Gutenberg-tm electronic work is posted
with the permission of the copyright holder, your use and distribution
must comply with both paragraphs 1.E.1 through 1.E.7 and any additional
terms imposed by the copyright holder.  Additional terms will be linked
to the Project Gutenberg-tm License for all works posted with the
permission of the copyright holder found at the beginning of this work.

1.E.4.  Do not unlink or detach or remove the full Project Gutenberg-tm
License terms from this work, or any files containing a part of this
work or any other work associated with Project Gutenberg-tm.

1.E.5.  Do not copy, display, perform, distribute or redistribute this
electronic work, or any part of this electronic work, without
prominently displaying the sentence set forth in paragraph 1.E.1 with
active links or immediate access to the full terms of the Project
Gutenberg-tm License.

1.E.6.  You may convert to and distribute this work in any binary,
compressed, marked up, nonproprietary or proprietary form, including any
word processing or hypertext form.  However, if you provide access to or
distribute copies of a Project Gutenberg-tm work in a format other than
"Plain Vanilla ASCII" or other format used in the official version
posted on the official Project Gutenberg-tm web site (www.gutenberg.org),
you must, at no additional cost, fee or expense to the user, provide a
copy, a means of exporting a copy, or a means of obtaining a copy upon
request, of the work in its original "Plain Vanilla ASCII" or other
form.  Any alternate format must include the full Project Gutenberg-tm
License as specified in paragraph 1.E.1.

1.E.7.  Do not charge a fee for access to, viewing, displaying,
performing, copying or distributing any Project Gutenberg-tm works
unless you comply with paragraph 1.E.8 or 1.E.9.

1.E.8.  You may charge a reasonable fee for copies of or providing
access to or distributing Project Gutenberg-tm electronic works provided
that

- You pay a royalty fee of 20% of the gross profits you derive from
     the use of Project Gutenberg-tm works calculated using the method
     you already use to calculate your applicable taxes.  The fee is
     owed to the owner of the Project Gutenberg-tm trademark, but he
     has agreed to donate royalties under this paragraph to the
     Project Gutenberg Literary Archive Foundation.  Royalty payments
     must be paid within 60 days following each date on which you
     prepare (or are legally required to prepare) your periodic tax
     returns.  Royalty payments should be clearly marked as such and
     sent to the Project Gutenberg Literary Archive Foundation at the
     address specified in Section 4, "Information about donations to
     the Project Gutenberg Literary Archive Foundation."

- You provide a full refund of any money paid by a user who notifies
     you in writing (or by e-mail) within 30 days of receipt that s/he
     does not agree to the terms of the full Project Gutenberg-tm
     License.  You must require such a user to return or
     destroy all copies of the works possessed in a physical medium
     and discontinue all use of and all access to other copies of
     Project Gutenberg-tm works.

- You provide, in accordance with paragraph 1.F.3, a full refund of any
     money paid for a work or a replacement copy, if a defect in the
     electronic work is discovered and reported to you within 90 days
     of receipt of the work.

- You comply with all other terms of this agreement for free
     distribution of Project Gutenberg-tm works.

1.E.9.  If you wish to charge a fee or distribute a Project Gutenberg-tm
electronic work or group of works on different terms than are set
forth in this agreement, you must obtain permission in writing from
both the Project Gutenberg Literary Archive Foundation and Michael
Hart, the owner of the Project Gutenberg-tm trademark.  Contact the
Foundation as set forth in Section 3 below.

1.F.

1.F.1.  Project Gutenberg volunteers and employees expend considerable
effort to identify, do copyright research on, transcribe and proofread
public domain works in creating the Project Gutenberg-tm
collection.  Despite these efforts, Project Gutenberg-tm electronic
works, and the medium on which they may be stored, may contain
"Defects," such as, but not limited to, incomplete, inaccurate or
corrupt data, transcription errors, a copyright or other intellectual
property infringement, a defective or damaged disk or other medium, a
computer virus, or computer codes that damage or cannot be read by
your equipment.

1.F.2.  LIMITED WARRANTY, DISCLAIMER OF DAMAGES - Except for the "Right
of Replacement or Refund" described in paragraph 1.F.3, the Project
Gutenberg Literary Archive Foundation, the owner of the Project
Gutenberg-tm trademark, and any other party distributing a Project
Gutenberg-tm electronic work under this agreement, disclaim all
liability to you for damages, costs and expenses, including legal
fees.  YOU AGREE THAT YOU HAVE NO REMEDIES FOR NEGLIGENCE, STRICT
LIABILITY, BREACH OF WARRANTY OR BREACH OF CONTRACT EXCEPT THOSE
PROVIDED IN PARAGRAPH F3.  YOU AGREE THAT THE FOUNDATION, THE
TRADEMARK OWNER, AND ANY DISTRIBUTOR UNDER THIS AGREEMENT WILL NOT BE
LIABLE TO YOU FOR ACTUAL, DIRECT, INDIRECT, CONSEQUENTIAL, PUNITIVE OR
INCIDENTAL DAMAGES EVEN IF YOU GIVE NOTICE OF THE POSSIBILITY OF SUCH
DAMAGE.

1.F.3.  LIMITED RIGHT OF REPLACEMENT OR REFUND - If you discover a
defect in this electronic work within 90 days of receiving it, you can
receive a refund of the money (if any) you paid for it by sending a
written explanation to the person you received the work from.  If you
received the work on a physical medium, you must return the medium with
your written explanation.  The person or entity that provided you with
the defective work may elect to provide a replacement copy in lieu of a
refund.  If you received the work electronically, the person or entity
providing it to you may choose to give you a second opportunity to
receive the work electronically in lieu of a refund.  If the second copy
is also defective, you may demand a refund in writing without further
opportunities to fix the problem.

1.F.4.  Except for the limited right of replacement or refund set forth
in paragraph 1.F.3, this work is provided to you 'AS-IS' WITH NO OTHER
WARRANTIES OF ANY KIND, EXPRESS OR IMPLIED, INCLUDING BUT NOT LIMITED TO
WARRANTIES OF MERCHANTIBILITY OR FITNESS FOR ANY PURPOSE.

1.F.5.  Some states do not allow disclaimers of certain implied
warranties or the exclusion or limitation of certain types of damages.
If any disclaimer or limitation set forth in this agreement violates the
law of the state applicable to this agreement, the agreement shall be
interpreted to make the maximum disclaimer or limitation permitted by
the applicable state law.  The invalidity or unenforceability of any
provision of this agreement shall not void the remaining provisions.

1.F.6.  INDEMNITY - You agree to indemnify and hold the Foundation, the
trademark owner, any agent or employee of the Foundation, anyone
providing copies of Project Gutenberg-tm electronic works in accordance
with this agreement, and any volunteers associated with the production,
promotion and distribution of Project Gutenberg-tm electronic works,
harmless from all liability, costs and expenses, including legal fees,
that arise directly or indirectly from any of the following which you do
or cause to occur: (a) distribution of this or any Project Gutenberg-tm
work, (b) alteration, modification, or additions or deletions to any
Project Gutenberg-tm work, and (c) any Defect you cause.


Section  2.  Information about the Mission of Project Gutenberg-tm

Project Gutenberg-tm is synonymous with the free distribution of
electronic works in formats readable by the widest variety of computers
including obsolete, old, middle-aged and new computers.  It exists
because of the efforts of hundreds of volunteers and donations from
people in all walks of life.

Volunteers and financial support to provide volunteers with the
assistance they need, is critical to reaching Project Gutenberg-tm's
goals and ensuring that the Project Gutenberg-tm collection will
remain freely available for generations to come.  In 2001, the Project
Gutenberg Literary Archive Foundation was created to provide a secure
and permanent future for Project Gutenberg-tm and future generations.
To learn more about the Project Gutenberg Literary Archive Foundation
and how your efforts and donations can help, see Sections 3 and 4
and the Foundation web page at http://www.pglaf.org.


Section 3.  Information about the Project Gutenberg Literary Archive
Foundation

The Project Gutenberg Literary Archive Foundation is a non profit
501(c)(3) educational corporation organized under the laws of the
state of Mississippi and granted tax exempt status by the Internal
Revenue Service.  The Foundation's EIN or federal tax identification
number is 64-6221541.  Its 501(c)(3) letter is posted at
http://pglaf.org/fundraising.  Contributions to the Project Gutenberg
Literary Archive Foundation are tax deductible to the full extent
permitted by U.S. federal laws and your state's laws.

The Foundation's principal office is located at 4557 Melan Dr. S.
Fairbanks, AK, 99712., but its volunteers and employees are scattered
throughout numerous locations.  Its business office is located at
809 North 1500 West, Salt Lake City, UT 84116, (801) 596-1887, email
business@pglaf.org.  Email contact links and up to date contact
information can be found at the Foundation's web site and official
page at http://pglaf.org

For additional contact information:
     Dr. Gregory B. Newby
     Chief Executive and Director
     gbnewby@pglaf.org


Section 4.  Information about Donations to the Project Gutenberg
Literary Archive Foundation

Project Gutenberg-tm depends upon and cannot survive without wide
spread public support and donations to carry out its mission of
increasing the number of public domain and licensed works that can be
freely distributed in machine readable form accessible by the widest
array of equipment including outdated equipment.  Many small donations
($1 to $5,000) are particularly important to maintaining tax exempt
status with the IRS.

The Foundation is committed to complying with the laws regulating
charities and charitable donations in all 50 states of the United
States.  Compliance requirements are not uniform and it takes a
considerable effort, much paperwork and many fees to meet and keep up
with these requirements.  We do not solicit donations in locations
where we have not received written confirmation of compliance.  To
SEND DONATIONS or determine the status of compliance for any
particular state visit http://pglaf.org

While we cannot and do not solicit contributions from states where we
have not met the solicitation requirements, we know of no prohibition
against accepting unsolicited donations from donors in such states who
approach us with offers to donate.

International donations are gratefully accepted, but we cannot make
any statements concerning tax treatment of donations received from
outside the United States.  U.S. laws alone swamp our small staff.

Please check the Project Gutenberg Web pages for current donation
methods and addresses.  Donations are accepted in a number of other
ways including checks, online payments and credit card donations.
To donate, please visit: http://pglaf.org/donate


Section 5.  General Information About Project Gutenberg-tm electronic
works.

Professor Michael S. Hart is the originator of the Project Gutenberg-tm
concept of a library of electronic works that could be freely shared
with anyone.  For thirty years, he produced and distributed Project
Gutenberg-tm eBooks with only a loose network of volunteer support.


Project Gutenberg-tm eBooks are often created from several printed
editions, all of which are confirmed as Public Domain in the U.S.
unless a copyright notice is included.  Thus, we do not necessarily
keep eBooks in compliance with any particular paper edition.


Most people start at our Web site which has the main PG search facility:

     http://www.gutenberg.org

This Web site includes information about Project Gutenberg-tm,
including how to make donations to the Project Gutenberg Literary
Archive Foundation, how to help produce our new eBooks, and how to
subscribe to our email newsletter to hear about new eBooks.
